Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus... Archiepiscopo Strigoniensi et... Episcopo Nitriensi et dilecto filio... Abbati de Pelis Ordinis Cisterciensis Vesprimiensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum Abbatis et Conventus Monasterii Sancti Martini de Pannonia nobis extitit intimatum, quod cum ipsi contra nobilem virum Demetrium Jauriensis Dicesis super quadam insula, que Abda wlgariter nuncupatur, ad certos iudices Apostolicas litteras impetrassent, quorum nomina monachus eiusdem monasterii, quem ijdem Abbas et Conuentus pro suis negotiis ad Sedem Apostolicam destinarunt, se ignoare dicebat, cum litteris, in quibus nomina continebantur eorum, et aliis rebus suis fuerit veniendo ad Sedem eandem, sicut asserit, spoliatus; et diutius coram eis in causa fuisset litterarum ipsarum auctoritate processum, quia dicti iudices fuerunt a Tartaris interfecti, causa ipsa non potuit fine debito terminari. Quocirca discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, in causa ipsa dictorum iudicum legitimo servato processu ratione preuia procedatis iuxta priorum continentiam litterarum. Quod si non omnes his exequendis poteritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Lugduni X. kal. das Januarii Pontifiatus nostri anno secundo.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)