104. A Tomoy és Csák nemzetségek tagjai közti, Kázmér helységre vonatkozó, peres ügyben hozott ítélet. 1244. körül.

Nos Magister (Farkasius) Electus Albensis, Aule Domini Regis Vice-Cancellarius, Stephanus Banus, Comes Castriferrei, Judex Curie Domine Regine, Magister Báás, Magister Benedictus, - - - - - - - - us Orodiensis et Comes Pousa de Herman, Judices in Curia Domine Reginae constituti, damus pro memoria, quod constitutis coram nobis Tyba de genere Tomoy et Clemente filio Joannis, ex una parte; Joanne Magistro Marco, et Laurentio de genere Chac ex altera; iidem Tyba et Clemens proposuerunt, ut iidem Magister Joannes, Marc, et Laurencius quandam terram ipsorum hereditariam Kazmer vocatam, detinerent propria auctoritate, magister vero Joannes, Marc et Laurencius responderunt eo modo, quod ipsa terra, quam Tyba et Clemens dicunt vocari terram Kazmer, et asserunt suam esse hereditariam, non vocaretur terra Kazmer, sed esset terra Michaelis; nec unquam fuisset Tyba et Clementis hereditaria, imo dudum fuisset donatio Illustris Regis Emerici bone memorie Vglino Archi-Episcopo facta; super qua donacione exhibuerunt nobis privilegium regis Andree, felicis recordacionis, et quod eis ipsa terra in linea ipsius Vglini Archi-Episcopi decenisset. Ad rembulandam itaque ipsam terram contenciosam, hominem domini Regis Mouruch, filium Mouruch, cum testimonio Capituli Jauriensis, et cum privilegio ipsius Regis Andree, duximus transmittendos. Quod Capitulum postmodum nobis taliter rescripsit, quod homo domini Regis Mouruch vocatus, cum testimonio Capituli supradicti secundum seriem litterarum ipsius privilegii, presentibus commetaneis et vicinis ipsius terre, ipsam terram contenciosam reambularunt, inuenerunt ac sciverunt eam esse terram Joannis, Laurencii et Marci predictorum, et licet ipsis magistro Joanni, Laurencio et Marco juramentum adjudicare voluissemus eo, 168quod privilegium erat pro eis, et quod etiam erant in pacifica possessione; tandem quia iidem Clemens et Tyba exhibuerunt mobis litteras convencionales Rolandi Bani tempore Palatinatus sui datas, et eciam literas Capituli Jauriensis, in quibus conventum extiterat inter partes eo modo, ut supradicta terra remaneret magistro Joanni, Marco et Laurencio, et eisdem Tyba et Clementino ipsi magister Joannes, Laurencius et Marcus solverent decem marcas, decrevimus jam dictam terram magistro Joanni, Laurencio et Marco perpetuo possidere, Clementino et Tyba perpetuum silentium imponentes. Dicebant eciam Clemens et Hunt, homo dicti Tyba, quod Laurencius, magister Joannes et Marc de illis decem marcis, quas pro prefata terra solvere debebant, unam persolvissent, novem marcas vero solvere non curassent, Joannes, magister Laurencius et Marc a solutione illarum decem marcarum omnino expeditos se dicebant cum literis Capituli Jauriensis, quas literas in octavis Nativitatis Joannis Baptiste proximo venturis deberent exhibere coram nobis, et tunc procedemus sicut de jure fuerit procedendum, super facto pecunie; super terra vero Clementino et Tyba perpetuum silentium imponentes, ut premisimus. Datum Bude tercia feria proxima ante Pentecosten.

(Czechkézirataiból.)