Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus... Archiepiscopo Strigoniensi et... Episcopo Nitriensi, et dilecto filio... Abbati de Pelis Ordinis Cisterciensium Vesprimiensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum. Abbatis et Conuentus Monasterii Sancti Martini de Pannonia Ordinis Sancti Benedicti nobis extitit intimatum, quod cum ipsi contra magistrum Nicolaum filium Nicolai de Nadosth et quosdam alios Vesprimiensis et Cunadiensis Diocesis super villa, que vulgariter nuncupatur Nelka ad eorum monasterium pertinente, et rebus aliis ad certos judices Apostolicas litteras impetrassent; quorum nomina monachus eiusdem monasterii quem idem Abbas et Conuentus pro suis negotiis ad Sedem Apostolicam destinarunt, se ignorare dicebat, cum litteris, in quibus nomina continebantur eorum, et aliis rebus suis fuerit ueniendo ad Sedem Apostolicam, sicut asserit, spoliatus; et diutius coram eis in causa fuisset litterarum ipsarum auctoritate processu, quia dicti iudices fuerunt a Tartaris interfecti, causa ipsa non potuit fine debito terminari. Quocirca discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, in causa ipsa dictorum iudicum legitimo seruato processu, ratione preuia procedatis iuxta priorum continentiam litterarum. Quod si non omnes his exequendis poteritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Lugduni IV. nonas Januarii Pontificatus nostri anno secundo.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)