Innocentius Episcopus etc. dilecto filio magistro Sixto clerico Strigoniensis Diocesis sal utem etc. Cum bone memorie... Episcopus Prenestinus, tunc in Ungarie partibus Apostolice Sedis Legatus tecum, qui tunc eras clericus eius, super defectu natalium, quem pateris de presbitero genitus ac soluta quod in susceptis ministrare ordinibus, ac ad sacros promoveri, ac beneficium ecclesiasticum, etiamsi curam animorum habeat, obtinere possis, duxerit dispensandum, prout in ipsius Episcopi litteris perspeximus contineri; nos devotionis tue precibus inclinati, quod ab eodem Episcopo super hoc factum est, gratum et ratum habentes, illud auctoritate Apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus; ita tamen, quod si te ad Episcopalem vocari contigerit dignitatem, illam enquaquam recipias absque licentia Sedis Apostolice speciali. Nulli ergo etc. nostre confirmationis etc. Si quis etc. Datum Lugduni X. kal. Marti (Pontificatus nostri) annox secundo.
(IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 192. l.)