Innocentius Episcopus etc. venerabilibus fratribus Archiepiscopis, et Episcopis ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Archipresbiteris, Prepositis et aliis Ecclesiarum Prelatis per regnum Ungarie, Servie, Galitie, Slavonie, Croatie et Dalmatie constitutis, salutem etc. Nimis iniqua vicissitudine largitori bonorum omnium respondetur, dum hii, qui de Christi patrimonio impinguati luxuriant dampnabiliter in eodem, Christum patenter in famulis suis persequi non verentur, ac si factus sit impotens dominus ultionum. Cum enim dilecti filii fratres predicatores abnegantes salubriter semetipsos, elegerint in altissima paupertate Christo pau peri ad placitum famulari, tanquam nihil habentes et omnia possidentes, non desunt plerique tam Ecclesiarum Prelati quam alii, qui ceca cupiditate traducti proprie aviditati subtrahi reputantes, quicquid predictis fratribus fidelium pictas elergitur, quietem ipsorum multipliciter inquietant, molestiarum occasiones exquirentes varias contra ipsos. Volunt namque etsi non omnes, ipsis invitis, eorum cenfessiones audire, ac eis iniungere penitentias et eucharistiam exhibere; nec volunt, ut corpus Christi in eorum oratoriis reservetur, et fratres ipsorum defunctos apud ecclesias suas sepeliri compellunt, 180et illorum exequias celebrari. Et si quis decedentium fratrum alibi, quam in ecclesiis suis eligit sepulturam, funus primo ad ecclesias suas deferri cogunt, ut oblatio suis usibus cedat, nec sustinentes eos habere campanam vel cimiterium benedictum, certis tantum temporibus permittunt ipsos celebrare divina. Volunt etiam in domibus eorundem certum numerum fratrum, sacerdotu, clerisorum et laicorum, nec non cereorum, lampadarum et ornamentorum pro sua voluntate taxare ac residuum cereorum, quando noviter apponuntur, exigunt ab eisdem, nec permittunt, ut novi sacerdotes eorum alibi quam in ecclesiis suis celebrent primas missas, eos nichilominus compellentes, ut in cotidianis missis, quas in suis locis et altaribus celebrant, oblationes ad opus eorum recipiant et reservent. Quicquid etiam eis, dum celebrant missarum solempnia, inter domorum suarum ambitum, pia fidelium devotione donatur, ab ipsis extorquere oblationis nomine contendentes, quod eisdem tam in ornamentis altaris, quam in libris ecclesiasticis absolute confertur, vendicant perperam iuri suo, cogendo eos ad synodos suas accedere ac suis constitutionibus subiacere, nec hiis contenti, capitula et scrutinia in locis fratrum pro hiis corrigendis facturos se comminantur, fidelitatem iuramento firmatam ab eorum Prioribus exigentes, eis quoque, ut tam extra civitates quam intra cum eis processionaliter veniant, ex levi causa mandantes, excommunicationis sententiam fulminant in benefactores eorum, et id ipsum fratribus comminantes, eos de locis in quibus domino famulantur, satagunt amovere, nisi eis obediant in omnibus supradictis. Ad hec, ne fratres ad honorabiles Civitates et Villas, ubi religiose ac honeste valeant commorari, a populis devote vocati accedere audeant, inhibentes, tam in accedentes fratres quam in receptatores eorum presumunt excommunicationis sententiam promulgare. Ab eis etiam de ortorum fructibus decimas, nec non de habitaculis fratrum, sicut de Judeorum domibus, contenunt redditus extorquere asserendo, quod nisi fratres morarentur ibidem, eis ab aliis habitatoribus proventus aliqui solverentur. Et ut ipsos subdant sue tataliter dictioni, eisdem Priores volunt preficere pro sue arbitrio voluntatis. A quibus omnibus fratrum molestiis nec vos omnes omnino, ut dicitur, abstinetis. Cum 181igitur ordo predictorum fratrum a bone memorie Honorio et Gregorio predecessoribus nostris, et nobis ipsis dignis eorum sit exigentibus meritis approbatus, ne Apostolice Sedis statuta, que humiliter suscipere ac reverenter servare tenemini, contempnere videamini, universitatem vestram monemus attente, firmiter precipiendo mandantes, quatenus conscientie ac fame vestre salubriter consulentes universi et singuli a prenotatis et aliis predictorum fratrum gravaminibus penitus desistatis, subditos vestros ab hiis arctius compescendo. Alioquin venerabilibus fratribus nostris... Archiepiscopo Strigoniensi et... Episcopo Vesprimiensi damus nostris litteris firmiter in mandatis, ut vos ad omnia supradicta monitione premissa auctoriutate nostra, sublato cuiuslibet contradictionis et apellationis impedimento compellant. Non obstante constituione de duabus dictis etc. Si vero nec sic mandatis nostris curaberitis obedire, noveritis nos super hoc memoratis fratribus aliter, auctore Domino provisuros. Datum Lugdini XV. ka. Octobris (Pontificatus nostri) anno tertio.
In e. m. scriptum est universis Archiepiscopis, Episcopis etc.
(IV. Incze pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 200. l.)