Dionisius Palatinus et Comes Symigiensis omnibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salvatore. Ad universorum tam presencium quam posteorum volumus pervenire noticiam, quod Abbas Ecclesie de Beel per prestaldum nostrum Marcum de Salomum liberos vdvornicorum de Papa de villa Ozorsuka citauit ad nostram presenciam, scilicet Athya et Damianum, asserens eosdem vigintiquinque jugera cum particula feneti circa sua molendina occupata detinere, qui contra eundem Abbatem objicientes preter duo molendina Ecclesie nullam terram ipsam Ecclesiam ibi dicebant possedisse; Abbas vero in eodem judicio literas Chac Comitis de Suprum, Hoholt Comitis de Ferreo Castro et Demetry Comitis de Chanad, judicum a domino Rege Bela constitutorum, ad restitucionem ipsarum vigintiquinque jugera terrarum nobis presentavit. Et licet ipse littere ad emendacionem dicte terre satis evidenter contulissent testimonia, ad majorem cautelam decrevimus, quod idem Abbas cum duobus monachis suis super ipsa terra et particula feneti deberet prebere sacramentum. Et cum utraque pars mediante prestaldo nostro predicto super ipsa terra comparuisset, sicut per eundem prestaldum nostrum et per eosdem liberos uduornicorum una cum Abbate iterato coram nobis constitutis didicimus, terram predictam 186cum particula feneti absque juramento Abbatis in pace reddiderunt Ecclesie supra dicte. Dictus autem prestaldus et liberi uduornicorum metas terre sepe nominate taliter distinctas enarrarunt. Prima meta ejusdem a fluvio Toplycha exeundo juxta magnam salicem in latitudine terrarum, que vulgo Ketbarana Scele dicitur, a parte Ozorsuka in longitudine unius jugeris eadit in Anas Scele ad orientem, et per eundem fluuium tendit ad merridionalem ad unum ad unum er, et per eundem er vadit ad metas Sancti Ladislai; hinc autem reflectitur ad accidentalem, per indagines spinarum cadit ad fluvium Toplicha supradictum, et per eundem Toplicha vadit inferius ad locum predictum unde exierat, et ibi terminatur. Vt autem nostris gesta temporibus robur firmitatis obtineant, nec per eosdem liberos vdvornicorum in irritum valeant revocari, presentem chartam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Anno Dominice Incarnationis M°CC°XL°. quinto.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)