Capitulum Ecclesie Jeuriensis uniuersis Christi fidelibus am presentibus quam futuris, presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod uxor quondam Opuch de uilla Sceuleus ad nostram accedens presenciam confessa est se donasse pro remedio anime sue Ecclesie Sancti Martini se Sacro Monte Pannonie octos capita hominum, videlicet: Jacobum de villa Elbeu cum filio et terra sua existente in eadem villa, Dukam, Gyurcam, et alium Gyurcam, Laurencium quoque, Thyban et Elyam, quos nulla servitute teneri constituit, nisi ut singuli annis singulis prefate Ecclesie dimidium tantum fertonem soluere teneantur. Ne autem processu emporum donacio prefate domine per cognatos vel heredes suos in irritum possit reuocari, ad peticionem predicte domine presentes litteras sigillo Capituli nostri munitas Abbati et Conuentui predicte Ecclesie dari fecimus. Anno Dominice Incarnationis M°CC°XL° quinto. Chepano Preposito Jeurinensi, Syxto Cantore, Thoma Custode, Matheo Decano, Magistro Wyrunkone Archydiacono Jeurinensi existentibus.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)