Nos Dominicus Comes Vice Judex aule Regie significamus omnibus quibuscunque presens scriptum patuerit, quod causa venerabilis Abbatis Monasterii Sancti Mauricii de Beel contra vduornicos suos de villa Endred, qui se jobagiones fuisse recitabant, cum fuisset coram Andrea Comite Judice Curie tunc temporis ventillata, nec eadem ob feritatem insurgencium Tartarorum deffinita, ea ad nostram rediit presenciam fine debito disserenda. Que eodem modo in nostri presencia diutissime sentencionaliter emersit. Ad ultimum autem cum dominus Rex esset in insula, idem Abba Monasterii Sancti 191Mauricii privilegium Sancti Ladislaij Regis ad dominum Regem ad constanciam libertatis memorate ville Endred apportauit, exclamantibus semper populis dicte ville jobagionali libertate se fulcitos. Ad quos dominus Rex intentus privilegium iam dictum Philippo Preposito Dimisiensi et Cancellario Regine iussit inspiciendum et nobis cum eodem effectu de ipsis iudicandum. Philippus autem Prepositus memoratus inspiciens privilegium sepe dictum inuenit libertatem ipsorum condicionaliter conditam, sicut dominus Abbas affirmabat. Quos iuxta leccionem privilegii in officium pristinum una cum pena tonsi capitis, sicut in ipso priuilegio continetur, reddituros decreuimus antedicte Ecclesie perpetualiter. Ne igitur series huius caligine imbuatur, sed in posterum absque mocione fulgeat euidenter, litteras nostras sigilli nostri munimine indulsimus roboratas. Anno gracie M°CC°XL°VI°.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)