Nos B(ela) Dei gracia Rex Hungarie significamus omnibus presencium inspectoribus, quod constituti coram nobis fideles nostri de genere Scemura, videlicet magister Petrus filius Vnga pro se et pro fratre suo Martino, et pro Sena filio Thome, ac pro Ivanca filio Ivance; item Thomas filius Innocencij; item Godus filius Sena; item Alexander et Leustacius pro se ac pro Saulo filio Thome, prout sunt confessi, quandam terram eorum Stugar nomine in Comitatu Nougradiensi existentem, quam a Regia Maiestate in concambium terre Luchunch, que alio nomine Tamasy vocatur, obtinuerant quibusdam inter se, scilicet Alexandro et Leustacio prefatis pro triginta marcis et vna vendidisse, excepta porcione Paznani, qui medietatem quinte partis ex ea debet habere, sicut eisdem presentibus nobis innotuit, et dictam summam pecunie protestati sunt se plene recepisse, supplicantes nobis, vt in huius facti memoriam litteras nostras dare dignaremur. Et quia peticio eorum iusta ac digna esse videbatur, nos eisdem consensum prebentes et fauorem, factam inter eosdem vendicionem in memoriam rei sempiternam presentibus duximus confirmandam. Datum in Zolum anno gracie M°CC°XL° septimo, tercio nonas Augusti.
(Az esztergami káptalannak ugyanazon ügyre vonatkozó okmányából mely alább 127. sz. a. következik.)