Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei karissimo in Christo filio... Regi Vngarie salutem et Apostolicam benedictionem. Gratum Deo exhibitum famulatum, si personas et loca religiosa pro illius reuerentia non solum diligere sed defens - - - licet igitur virorum ecclesiasticorum credamus te tanquam Catholicum Principem amator - - tamen dilecti filii Abbas et Conuentus Monasterii Sancti Martini de Pannonia, quod ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinet, te sibi fauorabiliorem sentiant nostris monitis et precibus excitatum, Regalem Exellentiam rogamus et monemus actente, quatenus ipsos et dictum monasterium habens pro Dei et Apostolice Sedis reuerentia propensius commendatos, non permittas eos, quamtum in te fuerit ab aliquibus indebite molestari, ita quod ipsi protectione Regia gaudeant se munitos, et tu per secularem potenciam seculorum Domino placeas nosque tuam deuotionem merito commendemus. Datum Lugdini XII. kalendas Februarii Pontificatus nostri anno quarto.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)