Innocentius Episcopus etc. carissimo in Cristo filio... Regi Vngarie illustri salutem etc. Celsitudinis tue litteras et nuncios facie serena recepimus, et ipsarum tenore, ac que iidem nuncii voluerunt ex parte tua coram nobis proponere diligentius intellectis, ea curavimus, prout dicti nuncii tibi referre potuerunt, benignitate solita axaudire, parati in omnibus, quantum cum Deo poterimus tue satisfacere voluntati. Rogamus igitur magnificenciam tuam attentius et hortamur, quatenus progenitoribus tuis, qui semper in fide ac devotione Ecclesie inconcussa constantia permanserunt, sicut propagatione sanguinis, sic devotionis imitatione succedens, permaneas in devocione ipsius Ecclesie, prout bene fecisti hactenus, de quo tibi quas possumus actiones referimus gratiarum viriliter et constanter, sciturus pro certo, quod te inter alios orbis Reges et Principes honorare ac exaltare proponimus, et prosequi speciali prerogativa gratie et favoris. Datum Lugduni III. kal. Februarii (Pontificatus nostri) anno quarto.
(IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 203. l.)