Maria Dei gracia Regina Hungarie omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam posteris presentem paginam inspecturis salutem in salutis auctore. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire: quod nos hospitibus nostris de Wereuche congregatis et congregandis eandem libertatis condicionem duximus ordinandam, quatenus hospites de Segusd ex Regie benignitatis gracia favorabiliter obtinuerunt. Ita tamen, quod ipsi singulis annis racione census quadraginta marcas in monetis domini Regis cum eadem celebritate secundum magis et minus, sicut se qualitas temporis obtulerit, in festo Sancti Michaelis homini nostro ad hoc a nobis constituto soluere teneantur; preterea racione victus annuatim nobis debent dare sexcentos panes, sex boues pascuales, centum panes, vinum sexaginta cubulos quatuor palmaru. Nos siquidem prememoratis hospitibus, ut congregati conserventur, et congregandi securius valeant sustentari, terram ipsorum certis metis circumquaque duximus distinguendam. Cuius terre prima meta incipit a parte meridionali, videlicet de magna via, que de Waschka ducit versus Wereuche, ubi est terrea meta sub ilice; inde progreditur versus torrentem, qui dicitur Malachka patach, et transiens tendit ad quoddam virgultum, ubi est meta terrea; hinc protendendo per metas terreas per quamdam planiciem venit ad viam, que ducit in Wereuche, et ibi iuxta ipsam viam est meta terrea, et transiens directe tendit ad silvam nomine Kabonak ad viam, que est iuxta silvam Kaig, et transiens directe per eandem silvam vadit ad quamdam arborem, que wlgo gyrtian dicitur, ubi est terrea meta; et hinc ad quandam viam, que tendit versus Wereuche, ubi est meta terrea sub arbore, que ihor dicitur, et inde ad arborem pomiferam, super qua est meta cruce signata; et inde tendit ad torrentem, qui Scinna patak dicitur; et hinc transiens iuxta silvam 203per metas terreas vadit ad unam viam versus occidentem et ibi est meta terrea; inde reflectitur versus meridiem, et in radice eiusdem montis iuxta viam est meta terrea; hinc ascendit ad eundem montem, et in vertice eiusdem montis sub arbore cerasi est meta, et descendit de monte versus occidentem, et in radice eiusdem montis sub arbore cerasi est meta terrea; et hinc tendit directe versus fluvium Wereuche ad quoddam molendinum, et in superiori parte ipsius molendini transit ad arborem piri, vbi est meta terrea; et hinc tendit directe versus fluvium Wereuche ad quoddam molendinum, et in superiori parte ipsius molendini transit ad arborem piri, vbi est meta terrea; et inde ascendit ad montem, in cuis supercilio est meta terrea; hinc descendendo ad quandam vallem ascendit ad unum berek ubi sub arbore hars est meta; et inde tendit ad vineam Priborcy; hinc procedit ad arbores seminatas, quarum una est hars, et altera bik, ubi est meta terrea; et inde ascendit ad unum berek, et per metas ligneas, descendit ad quoddam virgultum, ubi est meta, terrea; et hinc reflectitur versus septemtrionem ad viam, per quam itur ad Wereuche et ad villam Dus, et transiens ipsam viam directe vadit per saltus et planicies, metis in arboribus signatis ad Cheret, ubi super arbore jegune est meta; et inde tendit in Dumbro per ligneas metas, et pervenit ad quandam viam, ubi sub ilice est meta; hinc transiens ipsam viam tendit ad aliam viam, que kereztut dicitur, ubi est terrea meta et crux in arbore signata, et per eandem viam vadit ad Lipocha et per eundem fluvium Lipocha venit ad magnam viam, que ducit in Worosd, et iuxta ipsam viam sub ilice est meta terrea, et per eundem Lipocha vadit inferius et cadit in fluuium Burthok; hinc transiens tendit ad gurgitem Codoijcha, et per eundem Codoijcha venit iuxta Dravum, et procedit inferius, et pervenit ad terram Ecclesie de Babocha, ubi est meta terrea in arbore jegune cruce signata; et inde separando de Drava reflectitur versus orientem, et per quandam semitam venit ad torrentem Donoch, et procedendo ab eodem Donoch cadit in fluvium Pijuhna, in cuius fluvii fine est meta terrea; et inde per planicies eundo pervenit ad viam que ducit in Bevlchen, et transiens viam directe tendit ad fluvium Syla Coycha, ubi sub arbore est meta, et per eundem fluvium vadit inferius, et exit de aqua ad arborem gyertyan, sub qua est meta; hinc procedit per magnam siluam per arbores cruce signatas, et venit ad flumen quoddam Kopina nomine; et ab eodem flumine 204reflectitur versus meridiem, et tendit inferius ad quandam viam, in cuius transitu ex utraque parte aque sunt mete et vadit per sylvam, et in transitu silve est meta terrea iuxta viam, et ibidem ixta eandem silvam in quodam paruo loco reflectitur ad orientem, ubi est meta terrea; et inde procedit versus Ebres ad meridiem transit per viam, ubi meta est sub virgulto; et hinc tendit iuxta silvam Ebres versus orientem, ubi in arbore hars est meta, et inde decliuat versus meridiem ad quandam viam, ubi est meta terrea; hinc per eandem viam per metas terreas procedit versus occidentem, et venit ad viam, que kereztut dicitur, et ab eadem via versus orientem in quodam parvo loco reflectitur ad meridiem, ubi sub arbore piri est meta, et inde procedit versus Gabrach metis terreis, et arboribus cruce signatis pervenit ad viam, que est iuxta Gabrach, et silvam Gabrach transit diecte, et iuxta silvam circumeundo pervenit ad magnam viam, que de Vaska ducit in Wereuche, et per eandem magnam viam reflectit ad priorem metam, et sic terminatur. Vt igitur huius nostre ordinacionis series robur obtineat firmitatis, presentes litteras duplicis sigilli nostri munimine concessimus roboratas. Datum in insula leporum per manus fidelis nostri Cancellarii magistri Akus Thesaurarii Albensis Ecclesie anno Domini M°CC° quadragesimo octauo.
(A pozsegai káptalan 1300-ki átiratából. Fejér ezen okmánynak csak rövid töredékét közli Cod. Dipl. IV. k. 2. r. 35. l. Czech.)