Dionysius Palatinus et Comes Posoniensis omnibus presentes literas inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod cum Erthuru jobagio castri Posoniensis una cum filiis suis nobis sepius fuisset conquestus, quod terra eius per inundacionem aquarum fuisset occupata, nec utiliter posset castro deservire, sicut deberet, nos de (mandato domini Bele Regis Hungarie Illustris) quandam terram Karchan (vocabulo vocitatam) (iuxta eiusdem terram hereditariam, sibi ac filiis suis Simoni, Serephino et Petro contulimus, et eandem terram per Ivancam Curialem Comitem nostrum Posoniensem, et jobagiones eiusdem castri eisdem fecimus assignari ad duo aratra sufficientem, cuius terre mete, sicut) per eundem Ivancam Curialem Comitem nostrum percepimus (sic vadunt): Primameta incipit iuxta stagnum quod Zarazfuen dicitur (quod pertransiens ad sex metas iuxta terram serviencium domini Regis de karcha); hinc eundo ad quatuor (metas separatur a terra dictorum seruiencium); hinc vadit iuxta terram (Pouse) quam pertransiens vadit ad quatuor metas (in duobus locis); hinc vadit iterum ad sex metas et separatur, et vadit (ad terram Kerecz et Voge, que Karcha dicitur); hinc vadit ad magnam viam, que ducit Ecclesiam Bartholomei Apostoli ad quatuor metas, quas pertransiens vadit iuxta quandam viam ad quatuor metas; 207hinc autem vadit ad aliam (magnam) viam quam pertransiens tendit ad quatuor metas, hinc progrditur ad quoddam stagnum, quod Agton dicitur ad quatuor metas, quod pertransiens vadit ad tres metas iuxta idem illud stagnum; hinc vadit ad quoddam pratum quod Kech dicitur ad tres metas, quod pertransiens vadit ad tria loca, ubi sunt sex mete iuxta idem pratum Kech; hinc vadit ad quandam terram, que Bovsousag dicitur; quam pertransiens progreditur ad tres metas et separatur a terra distorum hominum Vogya et Kencz; hinc vadit iuxta stagnum Bousonsag iuxta terram Thome et Guthe ad duas metas, et pogreditur usque ad quoddam stagnum, quod Kerektou dicitur, iterum ad dus metas, et vadit ad fontem Vich, quem pertansiens vadit ad tres metas terre eorundem hereditarie; hinc progreditur et vadit ad tres metas usque ad stagnum Barch ad Uchtus; et inde inter (terram) udvarnicorum Luche et terram Guthe et Thome nomine Corcha vadit ad stagnum Barch ad meridionalem partem usque stagnum Zelostou, ubi sunt due mete; et hinc progreditur ad fontem Vich supradictum, et haereditarium eorundem et inde per tres metas transeundo in tribus locis revertitur ad Zarazfuven, unde prima meta fuerat progressa; et sic mete ipsius terre terminantur. Et ut ipsius rei series robur firmitatis obtinere valeat usque ad presentiam posterorum literas nostras eisdem contulimus duplicis sigilli nostri patrocinio roboratas. Datum anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octauo.
(IV. Béla király 1253-ki okmányából, melyet IV. László király 1379. és nagy Lajos király 1356. V. kal. Februarii megerősítették. Bartal után, Comment. ad hist. status iurisque publici Regni Hung. II. k. függ. XI. l. Czech.)