Nos Rolandus Palatinus et Comes Posoniensis omnibus duximus significandum, quod Ethuruh jobagio Castri Posoniensis ad nos accedens litteras Dionysii Palatini predecessoris nostri nobis presentavit sub hac forma, quod cum terra sua propria per aque inundacionem fuisset occupata et annullata, per mandatum domini Regis et respectu necessitatis sue quandam terram castri Carchan nomine Vocatam sibi et suis filiis, Dominico, Seraphino et Petro contulisset, et eandem terram per Ivancam Curialem Comitem suum Posoniensem, et jobagiones eiusdem Castri fecisset assignari ad duo aratra sufficientem, cuius terre mete in litteris eiusdem Dionysii Comitis expresse continentur. Nos igitur predictum - - - - ad serviendum Castro utiles esse considerantes, et ipsam donacionem fuisse competentem, terram superius notatam eidem Ethuruh et suis filiis iure perpetuo reliquimus possidendam. Et ne ipse Ethuruh et filii seu eorum posteri super facto terre illius possint molestari aut inquietari, presentes literas sigillo nostro munitas in memoriam - -
210Datum Posonii in octavis Purificacionis Gloriose Virginis anno gracie M°CC°XL° nono.
(IV. Béla király 1253-ki helybenhagyó okmányából, mint alább 153. sz. a., mely IV. László király által 1279. és nagy lajos király által 1356. erősíttetett meg, Bartal után, id. m. II. köt. függ. XIII. l. Czech.).