Farkasius Prepositus Quinque-Ecclesiensis totumque eiusdem loci Capitulum omnibus Christi fidelibus presens scriptum cernentibus salutem in Domino Jesu Christo. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Joan Faber in nostra presencia constitutus confessus est, se renunciasse et cessisse voluntarie omni questioni seu accioni quam contra venerabilem virum Salomonem Abatem Sancti Martini super facto quondam uxoris sue, sororis eiusdem Abbatis habuerat, vel olim unquam habuisse potuisset, ita quod nullo unquam tempore memoratum Abbatem super facto antedicte domine sororis eius, aut ipsam dominam aliqua racione poterit impetere uel aliquatenus molestare, presertim cum idem Joan recognouerit coram nobis, sepedictam dominam in tenera adhuc etate parentibus in alia longinqua Diocesi constitutis alteri eciam uiro fuisse subarratam, propter quod precipue contra salutem anime sue eam noluit, sicut nec debuit, rehabere. Et nos assercione huiusmodi intellecta, et a partibus diligenter inquisita ipsi Joan auctoritate domini nostri Episcopi, qua fungimur in hac parte, licenciam tribuimus contrahendi cum alia, si sue placuerit voluntati, nihilominus eciam illam viro, cui prius fuerat desponsata, permisimus copulari. Et ne super hoc aliqua imposterum possit oriri dubietas, presentes literas concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno gracie M°CC°XL° nono, mense Martio. Jurkone 211Cantore, Theodoro Custode, Stephano Decano et Archidiacono de Bag, ceterisque quam pluribus ibidem existentibus. Datum permanus magistri Petri Lectoris Quinque-Ecclesiensis.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)