Vniuersis Christi fidelibus innotescat, quod Ego Nicolaus miles domini Bele Regis terram meam Ezyren vulgo Evzvreny in Comitatu de Gumur sitam in manus domini Comitis Benedicti de Plesuch ad defendendum, uxorique mee Agathe et pueris, alteri Nicolao ac Gregoryo post obitum meum possidendam ordinaui. Preterea molendinum in campo Ronogocz, cuius una rota cryseum pannum pilat; donec ad Chythnyk redemtum fuerit, teneat filius meus Nicolaus; de prouentu tamen illo elemosynas pro anima mea largiatur. Preterea disposui de terra Ezyren tria allodia integra a fratre meo condam Petro acquisita, que ipse exolui, solis filiis. Et sepulturam meam apud ipsos, et uxoris mee dicte Agathe ordinavi. Sepeliar in cemeterio Ezyrensi prope cadauer dilecti genitoris mei Thybaldi condam Barnia (így), sed nec in dicendo adhibeatur pompa. Si quis autem supradicta uiolauerit et elemosynas, quas pro remedio anime mee contuli, defraudauerit, dum in nouissimis coram Deo et omnibus Sanctis eius examinandum steterimus, ipsum velut inimicum manifeste accusabo. Datum Plesuch anno Domini M° ducentesimo quadragesimo nono. Testes sunt conuocati, ipse Comes Benedictus, et sacerdotes Paulus et Jacobus, preterea consobrina mea domina Ezthera una cum filio suo Baaz.
(Két pecsét helye.)
(Másolatát közölte Tekintetes Meléthei Barna Mihály úr.)