Innocentius Episcopus etc. venerebili fratri... Archiepiscopo Colocensi salutem etc. Sortitur genitrix discrimina sobolis et materni dispendii filius non est expers, nativi quidem affectus federis prosperitatis sibi communicat et adversitatis eventus. Si ergo amoris innati copula reliquum passionis alterius reddit compassione participem, solvit natura vinculum si unus alterius gravamina non partitur: in auxilium itaque indigentis filii debent matris exuberare suffragia, et in matris egentis subsidium debet sue possibilitatis extrema filius experiri. Sane romana Ecclesia, que mater inter alias obtinet Divina institutione primatum, pro tuitine fidei et ecclesiastice libertatis coacta est diversa et importibilia subire onera expensarum, quibuscum sufficere nequeat per se ipsam, quam plures Prelatos et alios viros ecclesiasticos pro prestando sibi auxilio requisivit. Quorum nonnulli tanquam filii fide ac devotione ferventes, sic pro ipsius honore personas et res exponere curaverunt, quod propter impendia, que ut matri opportuna possent adesse, suffragio subiere, oportuit eos gravem sentire sarcinam debitorum; a quibus, nisi per ipsius matris prudentiam releventur, verendum est, ne absorbeantur penitus voragine usurarum. Verum inter ceteros orbis Prelatos venerabilis frater noster... Patriarcha Aquileiensis ipsius Ecclesie velut devotus Antistes, specialiter astitit et constanter eius hostibus resistendo, qui Aquileiensem Ecclesiam in matris quasi odium filium persequentes, guerris continuis impetunt, et illam castris et aliis suis munitionibus damnabili sollicitudine satagunt, ac totis elaborant viribus demunire. Ad horum siquidem malignos conatus resistentiis reciprocis reprimendos idem Patriarcha viriliter se accingens, maximos et inevitabiles sumptus incurrit; propter quod, cum Ecclesie sue non suppetant facultates, magna et gravia debita de necessitate 215contraxit, a quorum onere sic deprimitur Aquileiensis Ecclesia, sicut fertur, quod eius proventus vix ad solutionem sufficiunt superexcrescentium usurarum. Quare nobis humiliter supplicavit, ut ne, quod absit, ex defectu sumptuum cedere cogatur Ecclesie inimicis, providere sibi super hoc de benignitate Apostolica curaremus. Licet igitur predicte Aquileiensis Ecclesie afflictionem nos, qui ecclesiarum curam gerimus generalem, propriam reputemus, debent tamen et alie ecclesie ceterique viri ecclesiastici ex afflictione huiusmodi condigne compassionis sentire puncturam, cum non tam specialis reputanda sit hec persecutio, quam communis; et Ecclesia cum sit una, dum in aliqua sui parte cuiuslibet incommodi flagello feritur, sentiat profecto in reliquis non modicum ex illati sic ictus allisione dolorem: quia sic eius membra, licet multa locisque distantia, in unum corpus compaginat una fides, quod uno eorum saucio non possunt presensili soliditate compacta cetera non languere. Ideoque fraternitatem tuam monemus, rogamus et hortamur attente, mandantes, quatenus universos Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, Priores ceterosque Ecclesiarum Prelatos tam exemptos quam non exemptos Regni Ungarie ex parte nostra efficaciter moneas et inducas, quod durante hoc guerrarum tempore quolibet anno in duorum millium marcarum argenti summa iam dicto Patriarche studeant subvenire; ita quod eorum interveniente subsidio ab Ecclesie sue suorumque iurium defensione desistere nullatenus compellatur, nosque ex hoc apertius cognoscamus, eosdem Prelatos libertatem Ecclesiasticam ubique diligere, ac illos, qui se pro ea murum defensionis opponunt pleno velle suffragio confovere. Datum Lugduni VIII. kal. Octobris, (Pontificatus nostri) anno octauo.
(IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 211. l.)