A B C D
Vniuersis presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Budensis salutem in Domino. Insinuacione presencium vniuersitati vestre significamus, quod cum Hozug de Ludan pro se et pro Zoltan fratre suo, Benedictus pro se et pro Stephano fratre suo de eadem uilla, ab vna parte; Paul plebanus de Papa et Deodatus de Stergoa procuratores domini Regis ex altera coram nobis fuissent constituti; Hozug et Bene dictus supradicti confessi sunt, quod medietatem terre Ludan iuxta Ypul existentis, que ipsos iure hereditario contingebat, domino Regi vendiderint pro octo marcis argenti perhenniter possidendam, et eandem summam pecunie per Paulum plebanum et Deodatum de Stergoa eis ad plenum fuisse persolutam. Inspeximus eciam tenores litterarum domini Regis nobis exhibitarum, quod medietas prefate terre Ludan per Martinum filium Zeura, cuius fuit hereditaria, fuit data domino Regi in concambium cuiusdam terre, que Hurt est appellata. Vt igitur omnia supradicta perpetue firmitatis robur optineant, ad peticionem prenominatorum procuratorum et vendencium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Ambrosij Lectoris, anno gracie Millesimo. CC. quinquagesimo. Aaron Cantore, Thoma tercio Custode, Paulo Decano, et ceteris existentibus.
Jegyzet. Eredeti bőrhártya, melynek eltünt pecséte az alul fölhajtott hártyáról függött. Metszett levél.
(A kékkői levéltárban: Fasc. 1. n. 1. Érdy.)