Capitulum Ecclesie Geuriensis universis presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui suo saguine suos a perpetua seruitute liberauit. Postquam genus humanum a gaudijs paradisi expulsum in istam peregrinacionem presentis vite veniens, cor habens cecum et a splendore veritatis alienum, dum suo ducitur arbitrio et Diuino caret consilio, in se ipso non potest consistere, sed per infinita distrahitur et discurrit, et dum varijs questionum nexibus se imergit, vanitas ipsum recipit, curiositas deducit, cupiditas allicit, voluptas seducit, torquet inuidia, turbat iracundia, cruciat tristicia, sicque misserrimis casibus inuolutam libertatem, quam sibi genitrix natura contulerat, sanccione iuris gencium miserabiliter perdidit et inseruit, ad foueam in sui perniciem incidit, quam parauit. Salubriter igitur a sapientibus et prudentibus est consultum, vt quos natura ab inicio liberos protulit, et iure gencium seruituti sunt subiecti, animi remittentis benificio pristine libertati reddantur. Hinc est igitur, quod nos precibus magistri Chepani nostri Prepositi inclinati, qui propter suauem sue probitatis odorem meruit a Rege et a Regni maioribus laudabiliter honorari, quendam nostrum vinitorem Chepanum nomine de villa Pethlend, qui dicto Preposito a sua infancia fideliter seruiuit et honeste, communi consensu aurea decorauimus libertate, nulla in ipso et suis heredibus, si quos habere poterit, in futurum macula seruitutis remanente. Hoc excepto, quod in Natiuitate Domini, Ascensione, Pentecoste et in festiuitatibus Marie Virginis, quibus in refectorio reficiemur refeccione communi, adstans coram nobis seruiet vinum et cibaria ministrando. Ne igitur, quod per nos factum est, possit per nostros successores in dubium reuocari, presentem chartam sigilli nostri, munimine fecimus 220roborari, et in argumentum maioris fidei sigilla maiorum nostrorum fecimus apponi. Date sunt he littere anno gracie M°CC° quinquagesimo.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)