145. A pozsonyi káptalan a pozsonyvári udvarbíró által az Ógyai birtokrész felett Buhtus részére hozott ítéletről bizonyítványt ád ki. 1251.

A B C

Vniuersum Capitulum Ecclesie Posoniensis omnibus ad qus litere presentes peruenerint oraciones in Domino. Vniuersitati vestre tenore presencium duximus significandum, quod constituti coram nobis jobagiones castri Posoniensi scilicet Nicolaus, Andreas et Andurnuc clericus, et cum eisdem filii jobagionum, qui vvlgo zalasodov dicuntur, videlicet Petrus filius Tupus, Banalc, Dubas, Balugd, Chama, Mochov; dixerunt, quod cum ipsi accepto homine Puer tunc Curialis Comitis Posoniensis, Mois nomine de Bechil, reambulassent in Ovga terram Buhtus, que iacet inter empticiam eiusdem, et terram donatam eidem Buhtus a Dionysio condam Palatino, racione terre castrensis citassent: die vero terminato ambe partes coram supra dicto P. Comite constituti, Nicolaus et socii sui supradicti contra memoratum Buhtus respondissent, terram dictam de iure fuisse castrensium, sicut illa racione fuit reambulata: Buhtus vero sepe dictus contra Nicolaum et socios suos proposuisset in unc (így) modum, quod semper ipsi fuisset et esset hereditaria. Vnde Puer Curialis Comes mediantibus jobagionibus castri, Nicolao et sociis suis sepe memoratis, hoc, quod terra dicta de iure fuisset castrensium, probacionem indixisset, qui cum probare non suscepisset, ipsam probacionem Buhtus supradicto commisisset, qui die probacionis satis oneste (így) cum idoneis et cum generacione sua probasset, terram semper ipsi fuisset hereditariam; et sic dicto Buhtus terra fuisset deuoluta perpetuo possidenda. Nos vero factum presens, sicut coram nobis ambe partes asseruerunt, literis et sigilli nostri munimine roborauimus. Anno gracie M°CC°L° primo.

(Az eredeti után.)