Innocentius Episcopus etc. dilecto filio magistro Laurentio Preposito Ecclesie Sancti Irenei Syrmiensis salutem etc. Etsi sacris sit canonibus interdictum, ne quis plures habeat ecclesias vel ecclesiasticas dignitates; volentes tamen, cum redditus ecclesiastici Ungarie propter Tartarorum sint sevitiam diminuti, tibi specialem facere gratiam in hac parte, tecum auctoritate presentium dispensamus, ut preter Preposituram Ecclesie Sancti Irenei Syrmiensis, quam obtines, possis adhuc unicum aliud beneficium ecclesiasticum, seu personatum vel dignitatem, etiamsi animarum curam habeat, libere recipere, si tibi in Regno Ungarie canonice offeratur, non obstante constitutione Concilii generalis; ita tamen, quod beneficia ipsa debitis non fraudentur obsequiis, et animarum cura nullatenus negligatur. Nulli ergo etc. nostre dispensationis etc. Datum Perusii kal. Februarii (Pontificatus nostri) anno IX.
(IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 212. l.)