Innocentius Episcopus etc. venerabili fratri Stephano Episcopo Prenestino salutem etc. Si congruum honestatis est debitum, si pium humanitatis officium, si iustum iudicium equitatis Pontificibus, qui iam emeriti ad quietis sue otium relaxantur, de bonis Ecclesiarum, quibus ex ydonea causa cedunt sustentationem congruam assignari; videri non debet indignum, te, quem ad supportandum nobiscum laboriosam orbis sarcinam Romana Ecclesia evocavit, cum ad maiorum negotiorum certamina, quam pridem humeris tuis in regimine Strigoniensis Ecclesie, de qua te nuper assumpsimus, imminebant, apud Sedem Apostolicam pro quiete omnium sis ascriptus, ab eiusdem Strigoniensis Ecclesie non avelli prorsus uberibus, cui laudabiliter prefecisti (így, talán prefuisti), nec minus, donante Domino prodesse poteris in futurum. Hac igitur rationabili nos consideratione movente, cum decimationes ad Strigoniensem Archiepiscopatum spectantes distinguantur in tredecim, sicut accepimus, portiones, que cultelli secundum regionis consuetudinem nuncupantur, illam earundem decimationum portionem sive cultellum, que vel qui Collucuz (Csallóköz) sive minus possomium (Posonium) dicitur, tibi pro tua sustentatione presentium auctoritate concedimus integre cum omnibus suis pertinentiis consuetis, quamdiu vixeris, libere retinendam. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Datum Perusii Idibus Novembris (Pontificatus nostri) anno X.
...Sancti Martini de Pannonia Ordinis Sancti Benedicti Et... de Pelixio (Pilis) Cisterciensis Ordinis Abbates Jauriensis et Vesprimiensis Diocesium dati sunt super hoc conservatores. Non obstante, si alicui a Sede Apostolica sit indultum etc. Quod si non ambo etc.
(IV. Incze pápa Regestáiból, Theiner id. M. I. k. 213. l.)