Nos Rolandus Palatinus et Comes Posoniensis omnibus presentes litteras inspecturis duximus significandum, quod cum Jacobus Abbas Ecclesie Sancte Marie de Demunk una cum patronis eiusdem Ecclesie, Martino videlicet filio Thome, Gregorio, et Fabiano filiis Merse Martinum filium Papa coram nobis convenissent, proponebant contra ipsum, quod quamdam terram dicte Ecclesie Kamund vocatam ad tria aratra sufficientem pariter cum feneto et porcione aque, quam habet in Morzol cum seruitoribus eiusdem Ecclesie super eadem terra commorantibus indebite occupauisset, et detineret. Contra quos Martinus memoratus respondebat, quod illa terra sua semper fuisset et esset hereditaria, et eiusdem terre incole sui essent libertini et semper fuissent ex iure hereditario. Et cum ipsa lis mutuis altercacionibus coram nobis diu fuisset ventilata, postmodum ipsam causam, sicut ordo rei exigebat, ad examen duelli iudicauimus: et cum in termino pariter assignato pugiles iam positi essent in area certaminis ambigui, permittente domino Bela Rege Hungarie et aliis probis viris mediantibus talis facta fuit composicio inter partes, quod terra Kamund antedicta relinqueretur ad ius Ecclesie memorate pariter cum incolis eiusdem terre; ita tamen ut precium illius terre secundum estimacionem virorum comprouincialium Abbas deberet refundere Martino nominato; de incolis autem super eadem terra existentibus pro singulis singulas marcas idem Abbas dicto Martino persolueret more libertinorum; sed viginti homines ex eisdem cederent ad ius Ecclesie antedicte sine aliqua redemcione. Completis igitur terminis ad faciendam solucionem secundum formam composicionis, dictus Abbas ab una parte, et Martinus ex altera nostro se representantes conspectui, idem Martinus coram nobis viva voce exposuit, quod Abbas predictus ab uniuersa solucione sibi debita iam esset expeditus, et ex parta Abbatis 229nihil amplius sibi restaret faciendum. Nos vero iusticiam cause considerantes, terram sepedictam cum incolis eiusdem terre, videlicet seruitoribus ipsius Ecclesie ad ius et proprietatem sepedicte Ecclesie statuimus perpetuo iure possidendam. Quorum servitorum nomina sunt hec: Ivan, Mathe et filius suus, Petrus Thomas et filii sui, Thimoteus videlicet, Andreas, Syle et Buhtus; item Fernes, et Marcus; item Moyk et filii sui Laurencius, Vectha, Much, et Chege; item Nicolaus filius Laurencii; item Darka et filius eiusdem Mura; item Gregorius et filius eiusdem Farkasius; item Fabianus; item Michael, Beke, Emerih, Pouka, Karachun, et Panka filius Bana; item Thymodeu et Mitochu filii Thymotei; item Salomon, Benedictus, Beund et Solka filii Damse; item Benedictus filius Salomonis; item Chepkud et filii sui Mok et Mogd, Mortunus, Pentuk, et Zukch; item Zuna filius Vocha. Vt autem series coram nobis rei geste memorie posterorum possit recolligi, cum fuerit necesse; ne sepedictus Martinus aliquam questionem litis, vel filii sui, heredumque successores aut cognati sui possint movere processu temporis contra sepedictam Ecclesiam Sancte Marie de Munk pro terra Kamund, seu incolis eiusdem terre; litteras presentes sepedicto Abbati concessimus sigilli nostri munimine roboratas, prestaldo nostro Brazlov de Chonuta huius cause existente. Datum Posonii in Dominica Inuocavit anno Dominice Incarnacionis M°CC°L° secundo.
(A veszprémi káptalan ugyan 1252-ki átiratából. Lásd alább a 153. sz. a.)