Capitulum Ecclesie Geuriensis omnibus Christi fidelibus presencium inspectoribus salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Alexander et Belud filii Alexandri de genere Opour vna cum matre eorum coram nobis existentes sunt confessi, quod medietatem terre ville Vrukang, qua ab aliis cognatis sui generis metis separata ad ipsos solummodo, vt dixerunt, pertinebat cum omnibus suis vtilitatibus, scilicet cum silua et insula cum piscatura et captura piscium, que in nostro uulgari tona et zatun dicuntur, vendidissent venerabili patri Salomoni Abbati et Conuentui Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie pro monaginta et quinque marcis puri agenti plenarie ab eisdem receptis pleno iure perpetuo possidendam. Obligarunt eciam se ijdem Alexander et Belud et mater ipsorum, quod a quibuslibet super illa terra ipsum Abbatem et Conventum infestare volentibus ipsi et sui heredes, heredumque successores ipsos expedire tenerentur. Exposuerunt eciam ijdem Alexander et Belud ac mater ipsorum, quod licet a decem annis iam transactis predicto Monasterio et Conuentui Sancti Martini illam terram nullo contradicente vendidissent, tamen anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto vendicionem illius terre ipsis nostras litteras conferendo eisdem effectui mancipassent. Nos igitur ad peticionem prefatorum Alexandri, Belud et matris eorundem, vt predictus dominus Abbas et Conuentus pacifice et quiete predictus terram possint possidere eisdem presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas. Anno Domini M°CC°L°IIII°. Chepano Preposito, Myke Cantore, Thoma Custode, Mykone Decano, Viruncone Archidiacono Jauriensi existentibus.
(Eredeti a szent-mártoni főapátság levéltárában.)