Rolandus Palatinus et Comes Posoniensis, Vincentius Dei gracia Episcopus Nitriensis omnibus presentes literas inspecturis salutem in omnium Salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod cum ex speciali mandato domini Bele illustris Regis Hungarie super iudicandis terris castri Posoniensis, et revocandis castrensibus ab eodem 257castro dispersis judices constituti fuissemus inter cetera Nicolaus filius Opuz, Bolch filius Mathie, Andreas filius Farcasii ac alii jobagiones castri Posoniensis Thomam filium Ombud, Guthan, Hejdur, Condram, Demen, Zoyzlaum et Thomam filium Milvan ac Heydur, filios jobagionum Sancti Regis de villa Karcha in nostra convenerunt presencia, et proponebant: Quod cum dominus Rex tempore revocacionis perpetuitatum omnia jura et statum castri Posoniensis ordinasset personaliter et renovasset, nomina omnium jobagionum ac aliorum cujuscunque condicionis hominum ad id castrum pertinencium in tenorem regestri Regalis concludendo, iidem homines de Karcha remansissent exclusi a regestro. Ad hec nominati homines respondebant exclusi a regestro. Ad hec nominati homines respondebant, quod licet nomina ipsorum regestrum Regale non contineret, tamen a prima origine ipsorum semper fuissent et essent veri filii jobagionum Sancti Regis. Ad hoc et quod sine strepitu judiciali libertas ipsorum non gravetur in aliquo, literas domini Regis patentes nobis exhibuerunt sub hac forma:
Nos B. Dei gracia Rex Hungarie significamus universis presens scriptum inspecturis, quod accedentes ad presenciam nostram Thomas et Deman filii Ombud, Gutha filius Andree, Zoyzlo filius Vega, et Thomas filius Milvan de villa Karcha, qui se filios jobagionum Sancti Regis asserebant, sua nobis insinuacione demostrarunt, ut cum quidam inimici ipsorum de Posoniensi Comitatu super statu libertatis ipsorum eos velint impetere aggravantes, eosdem juris ordine non servato libertatem ipsorum sine judicii strepitu non permitteremus in aliquo vacillare. Et quia eorundem peticio justa fuerat et honesta, utpote conveniens equitati, de benignitate admisimus consueta, precipientes omnibus judicibus firmiter et districte, ut nullus ipsos super statu libertatis ipsorum presummat aggravare, nisi prout exigit ordo juris. Datum Posonii in octavis Apostolorum Petri et Pauli.
Nos igitur diligentem facientes inquisicionem oculte et manifeste super libertate ipsorum per omnes jobagiones ejusdem castri, castrenses, et nobiles ejusdem provincie constitit nobis, eos fuisse et esse veros filios jobagionum Sancti Regis; et in eadem libertate, qua gaudebant, eosdem stare permisimus in perpetuum pacifice et quiete. Et ad ejusdem rei 258memoriam literas presentes sigillorum nostrorum patrocinio communitas duximus concedendas. Datum Posonii in octavis Sancti Nicolai anno Domini millesimo ducentesimo L. quinto.
(Bartal után, Comment. hist. et jur. publ. Hung. II. köt. függ. IV. 1. Czech.)