173. Roland nádor itélete a pannonhalmi apátság és annak Fen helységben lakó udvarnokai közt. 1255.

Nos Rolandus Palatinus et Comes Posoniensis omnibus presentes litteras inspecturis duximus significandum, quod cum Ecclesia Sancti Martini de Monte Pannonie vduornicos de villa Fen convenisset eoram nobis, proponebat, quod ipsi vduornici terram Ecclesie, quam habet in terra eiusdem ville metis legitimis et autenticis distinctam, possidere non permitterent, et metas terre illius ausu temerario destruxissent. Ad quod ijdem vduornici resistebant dicentes, quod terram Ecclesie dicte necquaquam vsurpare intenderent, et mete ille, quas ipsi destruxisse accusabantur, non fuerint legitime, sed per Ecclesiam violenter elevate. Partibus igitur in hec verba certantibus dicta Ecclesia instrumenta sua super facto terre illius ordine judicario confecta nobis exhibuit; videlicet duo paria privilegiorum Nicolai quondam Palatini, filii Borz; tercium Dyonisii quondam Palatini; quartom vero Bele Illustris Regis Hungarie, quorum privilegiorum continencias presenti scripto singillatim duximus inserendas.

(Következik 1) Miklós nádor 1220-ki okmánya, lásd I. k. 94. sz. a.; 2) Ugyanannak 1226-ki okmánya, l. I. k. 130. sz. a.; 3) Dénes nádor 1237-ki okmánya, l. fenebb 36. sz. a.; és 4) IV. Béla király 1237-diki okmánya, l. f. 25. sz. a.)

Perlectis igitur tenoribus tot priuilegiorum et expresse intellectis decreuimus, vt ipsa terra in eisdam metis, quas 260vduornici memorati destruxerant, ad ius Ecclesie antedicte restituatur. Sed quia dicti vduornici temere diutissime certantes prestaldum nostrum seme, secundo ac tercio metas terre illius renouare non permiserunt iuxta metas antiquas; nos ipsi personaliter ad terram illam accessimus ponere finem certamini inter Ecclesiam et vduornicos antedictos. Et quia constitit aspestui nostro, metas illas fore veras, quas dicti vduornici destruxerant; per hominem nostrum Benedictum filium Beeud fecimus renouari, quosdam ex ipsis vduornicis de tali presumpcione in abrasione capitis eorum condempnando; et reliquimus ipsam terram ad ius Ecclesie memorate perpetuo possidendam secundum continenciam priuilegiorum superius iam dictorum. Ne igitur in processu temporum sepe dicti vduornici de villa Fen sepedictam Ecclesiam Sancti Martini iterato possint vel debeant super facto illius terre impetere, in memoriam huius facti presentes litteras sigillo nostro communitas duximus concedendas. Anno Dominice Incarnacionis M°CC°L°V°.

(A szent-mártoni főapátság levéltárában őrzött eredeti után. Czech).