Nos Nicholaus Synister Magister Dapiferorum domini Regis, et judex super judicandis terris vduornicorum ex speciali mandato Bele Dei gracia illustrissimi Regis Wngarorum constitutus, significamus presentibus et futuris presentes inspecturis, quod cum vduornici de Papa, videlicet Gwthen, Bytha et clericus Bartolomeus Abbatem Ecclesie de Beel ad nostram citassent presenciam proponentes contra eum quod duo molendina ipsorum, et vigintiquinque jugera terrarum cum particula feneti indebite occupasset et violiner detineret; Abbas vero predicte feneti indebite occupasset et violener detineret; Abbas vero predicte Ecclesie in eodem judicio literas Dionysij Palatini felicis memorie et Comitis Simigiensis, nec non privilegium Chak Comitis de Suprun, Hohvet Comitis de Ferreo Castro et Demetrij Comitis de Chanad, judicum a domino Rege Bela constitutorum ad restitucionem ipsorum molendinorum et vigintiquinque jugerum terrarum cum particula feneti solemniter exhibuit, que ad emendacionem dicte terre satis evidenter protulerunt testimonia. Nos igitur juris ordine mediante, prout justiciam memorate Ecclesie eminere cognovimus in hac parte, dicta molendina et vigintiquinque jugera terrarum cum particula feneti statuimus sepe dicto Abbati Ecclesie de Beel libere et pacifice perpetuo jure possidenda juxta eandem formam, sicut in literis predictorum judicum inspeximus contineri. Quarum terrarum prima meta incipit a fluvio Thapolcha exeundo juxta magnam salicem in longitudine terrarum, que vulgo ketbaranna scele dicitur, a parte Ozorluka in longitudine unius jugeri cadit in anas scele ad orientem, et per eundem fluvium tendit ad meridionalem ad unum er, et per eundem er vadit ad metas Sancti Ladislai; hinc autem reflectitur ad occidentalem, per indagines spinarum cadit ad flavium Toplycha supra dictum, et per eundem Toplycha vadit inferius ad locum predictum, unde exierat; et ibi terminatur. Vt autem nostris gesta temporibus robur 263firmatits obtineant, nec per eosdem vduornicos, et liberos udvarnicorum, vel comites eorundem vllis unquam temporibus possit in irritum reuocari, in testimouium rei geste dedimus presentes literas sigillo nostro roboratas. Si vero aliquis maliciosus hoc statutum et judicium predictorum attenprate presumpserit, velut calumpniosus, et plus quam calumpniosus condemnetur. Datum anno Domini millesimo CC°L° quinto.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)