Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Regum est proprium facere iusticiam et inuigilare remediis subiectorum. Cum enim eos in pace conseruamus, cum eorum scandala remouemus, nos in ipsorum quiete quiescimus et fouemur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie litterarum volumus peruenire, quod cum grauis 267inter Abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie et vduornicos nostros de Hygmogos et vduornicos de Kezv super terris questio esset orta; asserebat enim Abbas predictus, quod prefati vduornici de Hygmogos auctoritate propria novas metas super terris, quas communiter cum Abbate iam dicto tenebant, et vduornici de Kezv destructis metis veteribus nouas metas erexissent in ipsius preiudicium et grauamen. Nos ex nostri regiminis officio, vt omnis inter ipsos sopiretur materia questionis, magistrum Smaragdum Electum Albensem aule nostre Vice Cancellarium dilectum et fidelem nostrum transmisimus, vt inspiceret dictas terras, super quibus inter ipsos contencio vertebatur, et ipsorum controversiam termiuaret preuia racione. Qui ad nos reuersus retulit, quod vicinis et commetaneis convocatis, et inquisita ab eisdem diligencius veritate terram prenominati Abbatis a terris vduornicorum nostrorum superius iam dictorum certis metis aliter distinxisset. Prima meta incipit a Feredeuzyg iuxta patum Egrug a parte meridionali, et vadit vsque longitudinem unius iugeris versus montem Hygmogos, et ibi sunt due mete terree, vna vduornicorum a parte occidentali, altera Abbatis Sancti Martini a parte dextra orientali; inde protenditur ad arborem nucis, iuxta quam sunt due mete terree, vna vduornicorum a parte sinistra occidentali; altera Abbatis a parte dextra orientali; inde vadit ad aliam arborem nucis, iuxta quam sunt eciam due mete terree, vna meta circumdat ipsam arborem nucis, alia meta terrea est iuxta ipsam arborem nucis a parte sinistra orientali; inde vadit ad magnam viam, iuxta quam sunt due mete terree; et exinde pertransiens viam ascendit ad vnum monticulum, qui berch nominatur, super quo sunt due mete terree, vna vduornicorum a parte sinistra occidentali, altera Abbatis a parte dextra orientali; deinde descendit ad quandam vallem, vbi sunt due mete terree; deinde ascendit ad vnum berch, qui vulgo Eregeteuhig vocatur, super quo sunt due mete terree; deinde protenditur ad quandam pyrum, quam circumdat meta terrea, et alia meta terrea est iuxta ipsam pyrum; inde directe protenditur ad vnum berch, qui vulgo Humurozou dicitur, et ibi sunt due mete terree vna vduornicorum a parte sinistra occidentali, altera Abbatis a 268parte orientali; deinde vadit ad vallem Humurozou, et ibi similiter sunt due mete terree; deinde ascendendo transit quandam paruam viam, vbi sunt due mete terree; deinde ascendit ad Keuzyg in montem Hygmogos, et ibi sunt due mete terree; inde ascendit ad montem, qui vocatur Kuzepteteu, et ibi inter duos monticulos sunt due mete terree, vna vduornicorum a parte sinistra occidentali, altera Abbatis a parte dextra orientali; abhinc vero mons Higmogos vduornicis et Abbati predicto, Capitulo Vesprimiensi et castrensibus de Zala in commune remanet, sicut hactenus tenuerant. A parte vero septemtrionali sunt due mete terree antique in valle Paprad, que distinguunt terram ville Taplucha a terra Abbatis Sancti Martini; inde descendit ad vnum berch, qui vulgo dicitur Humucteteu ad partem orientalem, et ibi sunt due mete antique, vna vduornicorum de Kezv a parte septemtrionali, altera Abbatis Sancti Martini a parte meridionali; inde descendit ad magnam viam, que venit a Thoplucha et vadit ad villam Apati, vbi eciam erant due mete antique, quas innouauerant vduornici; deinde protenditur et vadit ad pratum Egrug ad partem orientalem, vbi erant due mete antique, quas destruxerant vduornici, et de nouo sunt innouate; deinde declinat ad meridiem iuxta idem pratum, vbi sunt due noue mete in fine terre arabilis, vna vduornicorum iuxta pratum Egrug a parte orientali, altera Abbatis in fine terre arabilis a parte occidentali; inde vadit iuxta dictum pratum, vbi sunt due mete noue in fine terre arabilis; et exinde intrat pratum Egrug ad partem orientalem, vbi sunt due mete noue super antiquis truncis; deinde vadit ad magnam aquam Egrug, iuxta quam sunt due noue mete, que aqua distinguit terram Abbatis a terra vduornicorum memoratorum. Nec hoc omittimus, quod ab illis duabus metis in antea, que sunt iuxta aquam Egrug, nec populi Abbatis poterint transire ad terram vduornicorum, nec vduornici poterint venire ad terram Abbatis antedicti. Et sic terra Abbatis memorati a terra vduornicorum de Kezen separatur. Nec hoc pretermittimus, quod terrarum limitacio siue limitacio facta est inter vduornicos nostros et Abbatem sepius nominatum sine preiudicio aliorum, qui in dicta terra, que cessit Abbati dinoscuntur aliquod ius 269habere. Vt igitur hec premissa semper salua et inconcussa permaneant, ad instanciam dicti Abbatis litteras nostras dedimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Smaragdi Electi Albensis aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC°L°VI° octano Idus Maii, Regni autem nostri anno XX° primo.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)