Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex uniuersis presentes litteras inspecturis salutem in omnium Saluatore. Ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum statum castrorum nostrorum in Regno nostro existencium per hostilem Thartarorum introitum confusum periter et turbatum, in terris et hominibus a castris alienatis ad eadem reuocandis uoluissemus post ipsorum recessum reformari, et super quadam terra iuxta fluvium Saar existente, que Curia Regis uocatur, nec non super medietate terre Bissenorum, que Legvontov nuncupatur, quas fidelis noster Abbas Sancte Crucis de Austria nomine eiusdem Ecclesie ex donacione Regia tenuerat, exorta fuisset materia questionis, tandem, quia constitit nobis euidenter per nostrum priuilegium ante aduentum Thartarorum datum et obtentum, et etiam per instrumenta nostrorum progenitorum, easdem sibi collatas hactenus tenuisse, aliis quibusdam terris castri nostri ab ipso reuocatis, que fuerant occupate, prefatas terras cum omnibus suis pertinenciis et iuribus apud predictum Abbatem et Ecclesiem Sancte Crucis duximus perpetuo et irretractabiliter relinquendam, presenciumque auctoritate ipsi Ecclesie 272confirmandam, cum etiam heedem tempore reuocacionis perpetuitatum fuerint reuocate. Prefata autem terra, que Curia Regis uocatur, certis metis et antiquis hoc ordine est distincta: Prima meta nidelicet sumit inicium ad septemtrionem a fluuio qui uocatur Saar; deinde protenditur ad orientem iuxta riuulum, qui fluit in predictum fluunium Saar; deinde ascendit planiciem minimi montis et descendit in uallem arundinetorum; deinde ascendit ad uiam a meridiana plaga ante siluam, cuius nomen Hagenawe, qua silua patrimonium est filiorum comitis Stephani; deinde descendit iu magnam uallem ad occidentem et transit ultra magnam uiam; et tandem terminatur in prenominato fluuio Saar. Vt igitur hec nostra collacio seu eiusdem confirmacio robur obtineat perpetue firmitatis, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum Jeurini anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto, IX. kalendas Julii, Regni autem nostri anno vicesimo primo.
(Az eredeti után. Weis, Urkundenbuch des Stiftes Heiligen Kreutz, 13. l.)