Capitulum Ecclesie Albensis omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem in omnium Salvatore. Omne quod roboris firmitate appetit stabiliri, est consentaneum racioni, testimonio commendare litterarum, ut sic contra maligne oblivionis paralitatem memorie cunctorum possit in perpetuum presentari. Quo circa vniversitati vestre tenore presencium duximus declarandum: Quod nobiles viri, magister Cosmas et Iohannes filius (így) Comitis Iwanka de Comitatu Simigiensi de Coaznya coram nobis personaliter constitutis, relatum nobis extitit per eosdem et propositum quod licet inter eosdem actenus rixe, contenciones et dissensiones mote et ventilate exstitissent, tamen per composicionem et ordinacionem proborum hominum taliter inter se concordassent: Vt omnes causas seu moles usque nunc habitas motas et inmotas tam racione dampuorum, quam etiam aliarum quarumlibet causarum habitas mutua vicissitudine sopitas et sedatas reddiderunt, possessionem etiam ipsorum 276Coaznya vocatam sine iuris aliorum cognatorum suorum (így) taliter dividessent; ut propter loca sessionalia eorundem, in quibus nunc ijdem resident et commorantur, scilicet a parte meridionali fundum et curiam eiusdem Comitis Cosme, a parte Balatini similiter fundum et curiam fore affirmabant eiusdem Comitis Iohannis, omnes alias utilitates et fructus eiusdem possessionis Coaznya simulcum ecclesia parochiali in eadem Coaznya habitam (így), equaliter et unanimiter, tam ipsi quam etiam iobagiones eorundem possiderent et haberent. Asserentes eciam, quod quilibet ipsorum a modo quidquid a Regia excellencia cum serviciis suis promeriturus, aut rebus suis mediantibus optinere aut habere posset, in suum proprium usum observaret; obligantes, se ut si quis ipsorum predictam ordinacionem revocare intenderet, in iudicio seu pena quinquaginta marcarum subiaceret. Super hoc eciam suos successores similater obligarunt. In cuis rei testimonium perpetuamque firmitatem presentes litteras nostras concessimus pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M. C. C. L. sexto, septimo decimo kal. Aprilis. Magistro Smaragdo Ecclesie nostre Electo, aule Regie Vice Cancellario, Jacobo Cantore, Mathya Custode existentibus.
Jegyzet. Bőrhártyán kelt példány, melynek alul fölhajtott hasadékaiból a káptalan nagyobb pecsétet zöld és ibolya szinű sodrott selyemről függ. Másolta Horvát István. Érdy.