Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Excellencie conuenit Regie libertates Ecclesiarum suo priuilegio roborare, vt Domino famulantes in habitu regulari a iudiciali strepitu expediti liberius valeant iis, que ad salutem animarum respiciunt, insudare. Proinde ad uniuersorum noticiam volumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam Fauus Abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie dilectus et fidelis noster nobis instantissime supplicauit, vt immunitatem seu libertatem Ecclesie sue concessam a Sancto Rege Stephano et Rege Bela primo innouatam, que quidem talis est, vt ipsum Abbatem et populos predicti Monasterii nullus judicum preter nostram personam vel quam idem Abbas a Rege in judicem sibi et suis populis specialiter postularet, audeat iudicare, innouare et confirmare nostro priuilegio dignaremur; ad intencionem roborandam, innouacionem et confirmacionem patris nostri clare memorie, et eciam litteras nostras cursiles super premissis exhibendo. Et quia hoc idem dictus Abbas asseruit esse hactenus obseruatum de consuetudine approbata, vt nostro vel Palatini ipse et sui populi adstare judicio tantummodo teneantur, ipsius precibus inclinati concedimus et statuimus, vt dictus Abbas et sui populi in nostra presencia vel Palatini conueniantur 280secundum Regni nostri consuetudinem hactenus obseruatam. Preterea decimam partem tributi de Fuk et terciam percipiat idem Abbas nomine sui monasterii secundum quod hactenus percipere consueuit. Similiter decimam et terciam partem tributi Castri Simigiensis percipiat, sicut hactenus extitit consuetum. Vt igitur premissa robur obtineant perpetue firmitatis, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Smaragdi Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarii et Electi in Archiepiscopum Colocensem dilecti fidelis nostri, anno Domini milesimo ducentesimo quinquagesimo septimo, quinto Idus Junii, Regni autem nostri anno vicesimo secundo.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)