Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus, quibus presentes ostendentur tam presentibus quam futuris salutem in omnium Saluatore. Iustis penitencium desideriis Principis animum inclinari ordo iuris et vigor exigit equitatis; dummodo quod petitur iusticie non obuiet nec iuri preiudicet alieno. Proinde ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod fidelis noster Myca Aradus ad nostram accedendo presenciam supplicans postulauit, vt ad terram suam et cognatorum suorum nomine Yuren, in qua a tempore Tartarorum propter inopiam et paupertatem, que ipsos oppresserat, residenciam facere non potuerant, hominem nostrum mitteremus fidedignum, qui eandem circuiret sub testimonio Prespositi et Capituli Jauriensis, et eiusdem metas in litteris dicti Capituli nobis reportaret, si nullus fieret contradictor. Nos igitur ipsius precibus inclinati hominem nostrum fidelem Iurkonem filium Georgii de uilla Eyrus ad ipsam terram cum testimonio Prepositi et Capituli antedicti duximus transmittendum, qui, sicut posthec in litteris dicti Capituli vidimus contineri, cum testimonio ipsius Capituli ad ipsam terram accedens conuocatis omnibus commetaneis et presentibus eandem circuisset, nec vllus de dictis commetaneis extitisset contradictor; quam eciam terram sufficere ad sex aratra simul cum terra vnius aratri Ecclesie Sancti Gregorii, que in eadem concluditur, ijdem Prepositus et Capitulum rescripserunt. Cuius quidem mete, prout in eisdem Prepositi et Capituli litteris vidimus contineri hoc ordine distinguuntur. Incipit enim a parte septemtrionali versus villam Eurken progrediens ad plagam meridionalem, vbi sunt due mete iuxta viam antiquam, que wlgariter Sohtuch vocatur, quarum 283vna, que est ab oriente, terram Eurken, et altera, que est a meridie, terram Yreu separat ab inuicem; exinde gradiendo transit prefatam antiquam viam et tendit recto tramite nusquam penitus diuertendo ad metas binas terram Eurken et Yren, sicut prefatum est, dissecantes; deinde inceditur versus villam Durug, ubi conterminantur tres mete, quarum vna terram Eurken, altera villam Durug et tercia Yren sequestrat; deinceps reflectitur ad minorem Peer, vbi rursus tres mete continentur, quarum vna ville Durug, altera ville Peer, et tercia terram Yreg distinguit; deinde vergit versus maiorem villam Peer, vbi similiter continentur tres mete, quarum due maioris et minoris ville Peer, tercia terram Yrem dirimit, et exinde a septemtrione descendendo a colle quadam ad viam quandam per quam concluditur ad metam priorem, et hic terminatur. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes literas dedimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus dilecti et fidelis nostri magistri Smaragdi Albensis Prepositi aule nostre Vice-Cancellarii Electi in Archiepiscopum Colocensem anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo, quinto kalendas Julii, Regni autem nostri vicesimo secundo.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)