Capitulum Vesprimiensis Ecclesie omnibus presentes literas inspecturis salutem in Domino sempiternan. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus pervenire: Quod constitutis coram nobis Rad filio Emerici, de genere et de villa Rad ex una parte, et Gregorio sacerdote, quondam Vicearchibiacono Symigiensi ex altera; idem Rad asseruit viva voce, quandam particulam terre sue nomine Buchmala in territorio ville Tord iuxta terram ipsius Gregorij sacerdotis a parte orientali existentem cum omnibus pertinenciis, videlicet virgultis, fenetis, terris arabilibus et fundo curie, seu alijs utilitatibus suis, ut dicebat, dicto Gregorio sacerdoti pro duabus Marcis argenti ponderati vendidisse in perpetuum possidendam, recepta eadem pecunia plenarie ab eodem; tali tamen interposita condicione, ut processu temporis nec ipse Raad nec sui successores successorumque haeredes dictum Gregorium sacerdotem, suosque cognatos, ad quos eadem terra fuerit devoluta, super ipsa particula terre poterunt impetere vel in aliquo molestare. In cujus rei testimonium ad peticionem ipsius Rad, ut memoria facti vivat apud posteros sine oblivione, presentes literas concessimus sigillo nostro roboratas. Datum per manus magistri Roberti Lectoris Ecclesie nostre anno gracie M°CC° quinquagesimo septimo. Venerabili in Christo patre nostro Zlando Episcopo, Fauo Preposito, Lodomerio Cantore, Iohanne Custode existentibus.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)