Capitulum Ecclesie Geuriensis vniversis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in auctore salutis. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod in medio quadragesime Laurencius Decanus et Martinus Curialis Comes Monasterii Sapeti Martini de Sacro Monte Pannonie pro domino Fauo Abbate, et Connentu Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ex vna parte; Peteu, Daniel, Almus, Bohas, Jaco et Symun ac alii eius consanguinei, iobagiones scilicet castri Zolgageur in villa Guler ex altera in nostra existentes presencia, exhibuerunt duo paria litterarum memoralium domini nostri Bele Regis Illustris Hungarie, quarum tenor talis est:
Datum pro memoria, quod Fauus Abbas Sancti Martini in medio quadragesime, Peteu et eius consanguineis jobagionibus castri Zolgageur de villa Guller pro terra Zamtou, que dictis jobagionibus de Zolgageur titulo empcionis fuerat deuoluta, iuxta nostram sentenciam debet viginti quinque marcas soluere et duas pro judicio Regali, eorum porcionem contingentes, cum denariis Regalibus ad pondus, vel argento decime combustionis coram Capitulo Iauriensi. Prefatus vero Peteu et eius consanguinei in ipsa media quadragesima privilegia super dicta terra Zamtou per Monasterium Sancti Martini et Capitulum Iauriense confecta coram eodem Capitulo Abbati restituere supredicto, si potuerint rehabere; si vero rehabere non potuerint, dabunt eidem Abbati litteras nostras et Capituli Iauriensis super eo, quod littere Salomonis Abbatis et Conuentus Sancti Martini ac Capituli Iauriensis super contractu predicte terre confecte vbicunque in judicio fuerint exhibite, irrite et casse penitus habeantur; quod nisi fecerint, ipsa terra absque pecunia Abbati perpetuabitur antedicto. Si vero Abbas in solucione prefate pecunie negligens extiterit, eandem terram ijdem jobagiones Zolgageurenses possidebunt contradiccione alique non obstante. Ceterum memoratus Peteu et eius cognati edificia sua vsque quindenam Beati Georgii de terra transferent supradicta; sata vero sua autumnalia pacifice pro se recipient tempore congruo sine damno. Datum prope Budam in Chepel in crastino Luce Evangeliste.
In prefato autem medio quadragesime dictis Laurencio Decano et Martino Curiali Comite ex vna parte, Peteu eciam et suis consanguineis antedictis, jobagionibus scilicet Zolgageurensibus de villa Guler in nostra presencia contitutis; idem Laurencius Decanus et Martinus Curialis Comes pro dicto domino Fauo Abbate Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie et Conuentu existenses, illas viginti quinque marcas pro terra Zamtou, et duas pro judicio Regali porcionem dicti Peteu et suorum consanguineorum contigentes cum denariis Regalibus ad pondus coram nobis plenarie peroluerunt.
Verum cum idem Peteu et sui consanguinei priuilegium Salomonis Abbatis et Conuentus Sancti Martini ac Capituli nostri super empcione predicte terre confectas (így) restituere prefato Decano et Martino Curiali Comiti debuissent, Peteu prefactus ac sui consanguinei ipsas amisisse retulerunt. Vnde vbicunque ipsa priuilegia vel coram quolibet judice fuerint demonstrate, nullum penitus obtineant robur firmitatis secundum sentenciam domini Regis memorati. Nos igitur ad iustanciam et peticionem vtriusque partis super redempcione dicte terre Zamtou prenominatis Laurencio Decano et Martoni pro prefato Fauo Abbate presentes contulimus litteras nostri sigilli munimine roboratas. Anno Domini M°CC°L° octauo; Chapano Preposito, Mykone Cantore, Thoma Custode existentibus.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)