Alexander Episcopus etc, carissimo in Christo filio... Regi Ungarie Illustri salutem etc. Ad tuam memoriam libet frequenter reducere, nec non ante prospectus Regios sepius presentare, quod clare memorie... Rex Ungarie, pater tuus, prout magnificentiam decuerat Regiam, se ad partes conferens transmarinas, cum in hospitali Sancti Iohannis Ierosolomitani exhuberare humanitatis in pauperes et infirmos opera contemplatus multo maiora fuisset, quam prius susceperat ex auditu, reseratis illico innate pietatis visceribus, dilectis filiis... Magistro et fratribus hospitalis predicti mille marcas argenti se daturum promisit annuatim ex erario Regni sui, per fratrum ipsorum sollicitudinem tam piis usibus, quam etiam terre sancte obsequiis perpetuo applicandas, prout in eiusdem progenitoris tui privilegio exinde confecto plenius dicitur contineri. Cogitaverat enim sicut Princeps Catholicus, quod et misericordia comes est defunctorum, et elemosina viri quasi sacculus, ad quem urgente necessitate recurritur, retributinem hiis rependens, qui eam faciunt, in posterum gloriosam. Verum ne promissionem ex paterna munificentia tam magnifice prodeuntem post ipsius progenitoris decessum ex quavis causa occasui subiacere contingeret, et confirmationis ad eternam rei memoriam robur ex tuo munere contulisti, quod eo fuisse nobis cognoscas acceptius, quo magis personam tuam potioribus apud Deum iuvari meritis exoptamus. Sed mirari cogimur, non immerito et moveri, intellecto, quod promissum huiusmodi eisdem Magistro et fratribus quodammodo infructuosum redditur, dum Serenitas Regia requisita super hoc ab eis pluries, et Apostolicis etiam excitata 302precibus, solutionem dictarum mille marcarum hactenus plus debite prorogavit. Sane cum protractio solutionis huiusmodi per te facta sic liber(ali)tati priori preiudicet, ut more quantum adieceris, gratie tantum demas, decuisset Regalem Excellentiami preces - - - prevenissse, vel saltem non expactasse propter hoc a nobis denuo inculcari. Cum enim Deo, non homini, facta sit ipsa promissio, qui personam pauperis induens, se in humilitate - - - ac egere - - - profetcto tunc humana presumit fragilitas, si subtrahit vel differendo minuit, quod patris devotio ipsis pauperibus solempniter sic spopondit. Et quidem qui conferentia patri suo remedia as salutem detrectat, vel non festinat impendere, non est expers discriminis seu immunis a culpa, cum iuxta verbum sapientis non sit mortuo quamvis extraneo gratia subtrahenda. Que autem a posteris tuis elemosinarum poteris tempore mecessitatis sperare suffragia, si circa salutem anime progrenitoris eiusdem, ubi exhuberare debueras, averterint te remissum? aut cum filii paterne eruditionis emulatores existant, que a te constantie munimenta suscipient, si que de ipsius patris, vel tuis potius processere labiis, videant te, quod absit, irrita facere, seu quomodolibet retardare? O grave discrimen, ubi pietati detrahitur, ubi Deus offenditur, et promisso pauper stipendio defraudatur! Et von mediocriter consideratio nostra concutitur, cum de persona tua, quam brachiis sinceritatis complectimur, talia nobis audientibus referuntur et mens nostra plena quiete non fuititur quamdiu tue fame celebritas taliter offuscatur. Cuoientes itaque sollicitudinem Regiam prompto remedio sic premssis - - -, quod sue laudis titulos obduci de cetero tali caligine non contingat, Serenitatem tuam sicut iterum, sic attentius rogamus, monemus et hortamur attente, in remissionem tibi peccaminum iniungentes, quatenus in reverentiam Apostolice Sedis et nostram predictas mille marcas eisdem Magistro et fratribus nunc et in posterum ministrare, ad de subtractis plenarie satisfacere non moreris: indecens enim est in eo, quod Spiritu Sancto, qui tarda nescit molimina, noscitur fuisse inspirante promissum, per te more dispendium interponi. Privilegia quoque immunitates, libertates, concessiones 303Regias, necnon compositiones et ordinationes cum eis initas, velut religionis et fidei zelator inclitus ita studeas conservare, ut propter hoc bonorum retributor omnium tuum Regnum a quibuslibet malis promptius tueatur - - - ac proli tue addat prosperitatis augmentum, nosque proinde sinceritatem tuam dignis i Domino laudibus commendantes, Celsitudini Regie super hoc ulterius scribere non cogamur. Datum Viterbii IV. Idus Iunii Pontificatus nostri anno quarto.
(IV. Sándor pápa Regestáiból Theiner id m. I. k. 236. l.)