Alexander Episcopus etc. Cum Lanfrancus de Cocco Canonicus Curiensis, quondam scriptor noster, Mediolanensis Diocesis, coram dilecto filio nostro... Camerario nostro super eo, quod quandam summam argenti dilectis filiis fratribus Tiburtio et Portio Ordinis fratrum Predicatorum, nunciis venerabilis fratris nostri... Archiepiscopi Strigoniensis apud Sedem Apostolicam constitutis per quendam servientem dilecti filii nostri Arburdi eiusdem Ordinis, Penitentiarii nostri, in cuius dicti fratres hospito morabantur, furtive, ut dicitur, subtrahi procuravit, fuisset ad iudicium evocatus; ipse tanquam male sibi conscius de curia nostra contumaciter se absentans, citatus pluries in audientia publica, ut est moris, et diutius etiam expectatus, non curavit coram eodem camerario comparere, quamvis quedam pars de dicta summa per eundem fuerit eisdem fratribus restituta, et de comparendo coram camerario predicto corporale prestiterit juramentum. Nos igitur attendentes huiusmodi pravitatis excessum, et quod alias idem de falsitate in litteris Apostolicis tempore felicis recordationis Innocentii Pape predecessoris nostri commissa, erat admodum infamatus, quodque culpa foret super hoc relaxare vindictam, ipsum per dilectum filium Magistrum Jordanum, Sancte Romane Ecclesie Vice-Cancellarium et Notarium, privari fecimus officio scriptorie: sed quia nec id reputamus sufficiens ad vindictam, eum universis beneficiis ecclesiasticis, locis ac prebendis et jure, quod sibi ex quibuscumque receptionibus ubilibet futerat acquisitum, perpetuo sine spe restitutionis presentium auctoritate privamus. Nulli etc. nostre privationis etc. Datum Viterbii V. Idus Idulii, Pontificatus nostri anno quarto.
(IV. Sándor pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 237. l.)