A. B. C.
Vninersis presentes litteras inspercturis Capitulum Budensis Ecclesie salutem in Domino. Nouerit vniuersitas vestra, quod Katerman, Atmar, Levka et Joob filii Chama coram nobis personaliter fuissent constituti, confessi sunt, quod medietatem cuiusdam terre sue, que vocatur Minor Gal, quam ipsi a Paulo et Johanne filijs Oches, a Petro filio Lvcach, et a Lomb filio Zader iusto empcionis precio comparauerant, cuidam nomine Pouka de villa Sancte Elyzabeth cum omnibus vtilitatibus ad eandem meditatem pertinentibus, Chepano filio Sentes, qui est commetaneus eiusdem terre, presente et consenciente, 306ac nullo penitus contradictore existente, verdiderunt pro duabus marcis argenti minus fertone perhenniter possidendam, distamque sumpmam pecunie confessi sunt se ad plenum recepisse. Obligantes se prenotati homines, expedire dictum Povkam et eius heredes a quibuslibet, occasione dicte medietatis terre molestante. Vt autem huismodi vendicionis ac empcionis series coram nobis ordinata nequet imposterum per quempiam rettractari, partibus sic volentibus et petentibus in testimonium predictorum presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini MCCL. octauo. Aaron Cantore, Thoma Custode, Matheo Decano, Jurk et Nicolao sacerdotibus, hysce et Petro Magistris, ceterisque canonicis existentibus.
(Az eredeti után. Czech.)