Capitulum Ecclesie Jeuriensis omnibus Christi fidelibus presencium inspectoribus salutem in auctore salutis. Vniuersitati vestre harum serie declaramus, quod Johanne fratre Monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, ac Martino Officiali, Comite eiusdem Monasterii ex una parte; et Chembe, Petro, Farkasio, Valentino, Batha, et Tyburcio de uilla Tapan ex altera coram nobis constitutis, iidem frater Johannes et Martinus Comes sunt confessi, quod cum uenerabilis pater Fauus Abbas et Conuentus predicti Monasterii Chember, Petrum, Farcasium, Valentium, Batha, et Tyburcium antedictos coram domino Rege conuenissent, repetentes ab eisdem racione commetaneitatis medietatem terre in Tapan existentis, empte ab Alexandro filio Alexandri, et Reginaldo de generacione 307Opour; tandem, licet eiusdem terre medietatem dominus Rex adiudicasset Abbati et Conuentui predictis reuendendam; quia tamen iidem homines eandem terram tempore famis, que in Hungaria generaliter acciderat, comparauerant, eisdem paternaliter compassi Abbas et Conuentus memorati, solutis duabus marcis et octo ponderibus predictis hominibus, terciam partem eiusdem terre supradicto Monasterio appropriantes, reliquas duas partes sepedicte empticie terre presentibus et consencientibus commetaneis suis prenominatis hominibus de Tapan dimisissent perpetuo possidendas. Et ut huius rei series rata et inconcussa in perpetuum perseueret, partibus petentibus presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas. Anno Domini MCCL. octauo. Chepano Ecclesie nostre Preposito, Jurkone Cantore, Thoma Custode existentibus.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)