Capitulum Ecclesie Geuriensis omnibus Christi fidelibus presencium inspectoribus salutem in salutis largitore. Fines causarum de facili in ambiguum rediguntur, nisi testimonio litterarum fulciantur. Quocirca vniuersitati vestre tenore presencium declaramus, quod Elya Abbate Monasterii Beati Jacobi de Selyz, Corrado filio Petri de Chechun, et Georgio filio Comitis Desiderii nepote eiusdem Petri, patronis dicti Monasterii de Selyz ex una parte, nec non Cosma Decano Monasterii Beati Martini de Sacro Monte Pannonie nomine procuratorio Faui Abbatis eiusdem Monasterii coram nobis comparentibus ex altera, proposuerunt, quod cum idem F(auus) Abbas Abbatem de Selyz et prenotatos Nobiles coram domino Rege traxisset in causam, volens ab ipso Abbate in uilla Tuneu repetere siluam in terra duorum aratorum iacentem, et terram arabilem usui unius aratri sufficientem; a dictis autem nobilibus in eadem uilla centrum viginti iugera terre similiter repetere voluisset, quasi iidem Abbas et nobiles violenter occupatas detinuerint. Tandem ex permissione domini Regis ipse partes compromisissent in arbitros, obligando se eorumdem sentenciam irrecusabiliter tolerare. Igitur per sentenciam dictorum arbitorum taliter exstitit ordinatum; quod dictus Abbas de Selyz Monasterio Beati Martini statuit quandam siluam inter uillam Tunev et Apaty super uno monticulo a parte occidentali existentem; cuius meta in uia annexa radici eiusdem montis incipendo, ascendit usque ad metas nobilium de Scemere, ubi de nouo meta est erecta, separans ipsam siluam a terris dictorum nobilium de Scemere ab inuicem; capitanea autem mete incipit in quadam uia herbosa sev pedestri semita, et protenditur uersus aquilonem usque ad metas uinearum Comitis Desiderii, et ibi terminatur. Item eidem Monasterio Beato Martini superaddendo statuit quadraginta iugera terre mixtim iacencia cum terris prenominatorum nobilium et ipsius Monasterii de Seliz. Corradus uero et Georgius supradicti statuerunt eidem Fauo Abbato eciam quadraginta iugera similiter mixtim iacencia. Et hijs omnibus idem F(auus) Abbas ad se recetis plenarie contentus, tam ipsum dominum Abbatem de Seliz, quam prefatos nobiles, renunciando liti et disceptacioni, absoluit ab omni accione et impeticione liti et disceptacioni, absoluit ab omni accione et impeticione, quam racione suprascripta mouerat contra ipsos, prout partes supradicte, insuper eciam Magister Saulvs Archidiaconus Supruniensis, et Magister Marcus concanonci nostri, in quorum presencia et arbitrio processus sev composicio extitit ordinata et decisa, nobis recitarunt unia noce. Ipsos eciam nobiles, vtpote ab ipso penitus expeditos, idem Fauus Abbas iuris et possessionis hereditarie reliquit pacificos possessores. Nec hoc pretermittimus, quod idem Elyas Abbas et nobiles sepedicti protestati sunt, Monasterium Sancti Martini habere et semper habuisse centum triginta et tria iugera item in eadem uilla Tunev, exceptis supradictis terris, quas ipsi statuerunt. Vt igitur huius rei series robur perpetue firmitatis obtineat, presentes litteras quadripartitas dictis Abbatibus et nobilibus concessimus quartam partem earundem in nostra camera reseruando Anno Domini M. CC. L.VIII. Chepano Ecclesie Preposito, Jurkone Cantore, Thoma Custode existentibus.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)