Capitulum Ecclesie Gevriensis omnibus Christi fidelibus presencium lectoribus salutem in Domino. Nouerit vniuersitas vestra, quod nos presentibus partibus aperuerimus litteras memoriales domini Regis Bele, que inter Monasterium Sancti Martini ex vna parte, et inter Paulum filium Zemekey ex altera emanarant; quarum tenor talis est:
Datur pro memoria, quod F(auus) Abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie in octauis Purificacionis Beate Virginis Paulo filio Zemekey pro terra, quam in villa Eurken ab eodem Paulo coram nobis repetebat, debet soluere quinque marcas eum denariis Regalibus ad pondus, vel argento decime combustionis coram Capitulo Iauriensi. Idem vero Paulus in ipsus octauis restituet predicto Abbati priuilegium per prefatum Monasterium Sancti Martini super vendicione prenotate terre concessum, ac eciam debet in continenti terram restituere supradictam Abbati et Conuentui Monasterii antedicti, hoc expresso, quod si ipsi Abbati statuto termino predictam peruniam soluenti priuilegium prefatum restituere non curaret, ipsa terra absque pecunia Abbati perpetuabitur memorato. Si vero Abbas dictam pecuniam non soluerit, sicut debet, ipsam terram idem Paulus possidebit, contradiccione aliqua non obstante. Datum in festo Luce Evangeliste.
Vnde memorate quinque marce ex parte Monasterii Sancti Martini eidem Paulo filio Zemeke sunt coram nobis plenarie persolute; Paulus vero filius Zemeke priuilegium memoratum Abbati exhibuit; terram autem prefatam coram homine nostro fideli ad hoc deputato, ducenta et triginta iugera terre vno minus continentem in Eurkyn restituit Monasterio Sancti Martini pacifice possidendam, nulla contradiccione existente, (prout) ipse idem homo noster nobis recitauit. In cuius rei memoriam perpetuam ad petitum ipsorum presentes dedimus litteras alfabeto diuisas et sigillo nostro roboratas. Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo nono. Chepano Preposito, Iurkone Cantore, Hectore Custode existentibus. Datum per manus Petri Albi Capitulo per Cantorem constituto.
(A győri káptalan Örkény helységet illető 1396-ik okmányából.)