Bela Dei, gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Quamquam Regia Sublimitas munificencie sue manus porrigere debeat suis subditis vniuersis; eo amplius tamen illos consueuit specialius gratuitis prosequi donatiuis, qui perspicacibus seruiciis prerogatina suorum effulgent clarius meritorum. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod magister Baas fidelis noster ad nostram accedens presenciam, proposuit a Pouca genero Georgij Iudei baptizati, quem dixit sine heredum solacio decessisse, de terra Arlouch ad duo aratra separatam certis metis se dudum empcionis titulo possedisse, quam demum post obitum eiusdem Pouce ipse magister Baas de terris castri nostri Trinchiniensis sciuit esse; quod cum ipsa propter dicti Pouce decessum, qui, ut premissum est, obijt sine solacio liberorum, si eadem terra repeteretur per aliquem ab ipso, contra neminem nomine experitorio processum habere posset, nec pecunia sua si eadem terra euinceretur, ab ipso sibi posset restaurari, nos eandem sibi et suis heredibus, cum sit terra castri nostri Trinchiniensis, ex liberlitate Regia conferre dignaremur. Nos igitur attendentes prefatum magistrum Baas nobis et Regno nostro obsequiosum multipliciter extitisse, que prolixum esset per singula enarrare, et posse impendere seruicia in futurum; dictam terram duorum aratrorum, in cuius pacifica possessione ipse magister Baas existebat; exemptam a castro Trinchiniensi, eidem magistro Baas et suis heredibus heredumque suorum successoribus donauimus et reliquimus perpetuo et pacifice possidendam. In cuius donacionis perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo sexagesimo, VI. Idus Marcii, Regni autem nostri anno vicesimo quinto.
(Az eredeti után.)