Stephanus Dei gracia Rex primogenitus Illustris Regis Hungarie et Dux Stirie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium Saluatore. Quia facta mortalim cursu temporum a memoria delabuntur, expedire videtur, vt rerum gestarum series uiuacis littere patrocinio perhempnetur. Hinc est igitur, quod vniversorum noticie tenore presencium volumus fieri manifestum, quod dominus Bela Illustris Rex Hungarorum karissimus pater noster, verens mala preterita, que ipsa cum suis sustinuit ab irrumpente dira barbarie Tartarorum, prouido consilio dominorum pie prospiciens partiter et suorum, castra, municiones et obstacula edixit edificari per singula et vniuersa loca valida Regni sui. Idem eciam dominus et karissimus pater noster pie, paternaliter ac laudabili proposito nos induxit, quod quandam insulam in Balatino existentem, vbi quidam mons aptus municioni est, Monasterio Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie conferremus. Quam quidem insulam tempore perpetuitatis Ogez Banus possidebat; postmodum eadem insula per dominium Regem karissimum patrem nostrum Kalyano Comiti Greco collata extiterat et donata; demum eciam ipso Greco abque solacio liberorum decedente, et Comitatum Zaladiensem nobis de gracia domini Regis karissimi patris nostri tenentibus, dicta insula ad manus nostras secundum Regni consuetudinem extitit deuoluta. Considerantes itaque inducciones et moniciones prefati domini et patris nostri karissimi salubres, et instinctu Diuini Spiritus esse factas, attendentes eciam in ipsa collacione et Regno accrescere et pariter monasterio supradicto, ipsam insulam cum vsibus omnibus, videlicet cum villis, siluis, vineis, fenetis et piscatura ac aliis eciam pertinenciis, sicut possidebatur a possessoribus prioribus supradictis, memorato monasterio pro saluter karissimorum parentum nostrorum et nostra dedimus, tradidimus et donauimus, ac eciam per magistrum Benedictum aule nostre Vice-Cancellarium fecimus asignari; addentes eciam, quod in monte existenti (így) in eadem insula venerabilis pater Fauus tunc (így) Abbas dicti monasterii castrum seu municionem fieri faciat pro Regni commodo et tutela, vt si contingat, quod auertat Dominus, idem Abbas vel sui successores propter Dei amorem recipere possint et debeant ad ipsam municionem declinantes a facie persequencium Tartarorum. Et vt predictum monasterium plena et pacifica dicte insule possessione gaudeat corporali, promisimus eidem Fauus Abbati bona fide, sine fraude, absque vlla inquietudine, ipsum et suos successores, nec non dictum monasterium in pacifica possessione dicte insule conseruare, cum dictum monasterium in pacifica possessione dicte insule conseruare, cum dictum monasterium sit Corone nostre speciale, non obstante priuilegio in facto alicui Baronum nostrorum super collacionem insule superius memorate, quod esse cassatum penitus et inane presencium testimonio profitemur. In cuius rei memoriam et euidenciam pleniorem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti aule nostre Vice-Cancellarii anno Domini MCCLX.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)