Nos B(ela) Dei gracia Rex Hungarie commendantes memorie uniuersis significamus, quod sicut fideli nostro Trusleph Comitatum de Semptey contuleramus, sic eciam post mortem eiusdem Trusleph aduertendo fidelitatem suam et eciam seruicia fidelia, que frater suus Lyuppoldus vna cum fratre suo Petro nostre Maiestati exhibuerant indefesse, dictum Comitatum cum omnibus appendiciis et vtilitatibus eiusdem ipsi Lyuppoldo Comiti de nostro beneplacito duximus conferendum. Isto tamen interiecto, ut licet ipse castrum seu ad ipsum pertinencia fratribus seu cognatis suis possit relinquere, vendendi tamen seu alienandi non babeat potestatem; ipse tamen et ipsiul heredes seu eciam successores nobis et nostris heredibus, sicut ceteri Regni nostri nobiles debita fidelitate exhibere seruicia teneantur. Concessimus eciam, ut populos sub castro seu in aliis villis ad ipsum pertinentibus, in causa furti, decimarum et monete nullus Judicum Regni, et in omnibus alijs causis debeat judicare; sed nec Comes Posoniensis, nec et Nitriensis, nisi sua persona tantum. Qui si in facienda justicia negligens esset aut remissus, non populi sui, sed ipse in nostra presencia, vel cui illud specialiter iniunxerimus, tenebitur conueniri. Vnde omnibus judicibus precipimus, et specialiter Posonieusi et Nitriensi Comitibus, ut ipsum et ad eum pertinentes homines seu populos non possint nec debeant judicare. Quas libertates ei ex nostra gracia concessas, sibi seruari tam in judiciis quam in omuibus aliis premissis volumus illibatas. Datum Bude in Assumpcione Sancte Marie.
(IV. László király 1279-ki átiratából.)