Bela Dei gracia Rex Ungarie vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Cum pacem, quantum in nobis est, cum omnibus habere debeamus et tenere; precipue tamen debemus intendere, vt intra Regni nostri terminos pax et concordia conseruetur et iurgiorum materia sopiatur. Cum igitur inter Albensem Ecclesiam et Monasterium Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie super decimis in Comitatu Simigiensi prouenientibus, quas Abbas in prediis et villis Ecclesie et Canonicorum Albensium vendicabat, et Albensis Ecclesia se ab onere decimarum immunem diceret, dudum fuisset exorta contencio; fuit in arbitros super eodem facto pluries compromissum, per quorum sentenciam lis non potuit definiri, quia eorum sentencie fuit ab altera parcium, que se grauari senciebat, contradictum; et demum negocium ad Sedem Apostolicam est deductum, vbi lite diucius perdurante, tandem causa in Ungariam est remissa, vt amicabilis composicio, si posset, fieret, que utrique parti complaceret. Quia vero vtriusque Ecclesie patronatus ad nos pertinere dinoscitur, eorum laboribus et expensis parcere cupientes, mediatores extitimus pacis et concordie inter eos reformande et composicionis faciende; et tandem Diuino auxilio de communi consilio et assensu Capituli Albensis Ecclesie et Decani, cui ex speciali commissione Sedis Apostolice generalis administracio 3Albensis Ecclesie tam in spiritualibus quam in temporalibus est concessa; de assensu eciam Abbatis et Conuentus Sancti Martini composuimus inter eos in hunc modum: Quod cum Albenses Canonici a suis populis non exigant, ad exportanda vina vel alias res decimales sigillum eorum dari non debeat, sed ad ea exportanda sigillum Abbatis Sancti Martini populis Albensis Ecclesie concedatur ad sua vina propria exportanda, fide tamen eorundem recepta, quod vinum alienum vel alias res decimales suo nomine non exportent. Preterea, quod Canonici vel populi seu serui eorum non recipiant segetes vel vina aliorum in horreis suis vel cellariis Abbati decimas debeneium, ne sub eorum occasione decime Abbati ab aliis debite occultentur. Item quod omnes clerici Albensis Ecclesie, qualiscunque condicionis sint, exceptis ijs, qui sedent in terris ipsorum Albensium non decimalibus, decimales fiant. Item omnes possessioues Albensis Ecclesie in Comitatu Simigiensi constitute, quas post tempus arbitrij a venerabilibus patribus Roberto tunc Vesprimiensi, Gregorio Jauriensi, Jacobo Nitriensi Episcopis prolati acquisiuit, decimales fiant propter possessiones, quas Cosmas Episcopus in eodem Comitatu eis dedit. Nos eciam eidem Monasterio, vt Albensem Ecclesiam ab ipsius impeticione possemus liberare, concessimus vicesimam decimarum nobis in Comitatu Simigiensi prouenientem; Capitulum vero Albensis Ecclesie vuanimiter et concorditer capellam de villa Bagat ad se libere pertinentem, et ipsam villam Bagat cum aliis tribus villis, foro et omnibus ad eandem viliam Bagat pertinentibus Monasterio Sancti Martini contulerunt eo iure possidendam, quo ab antiquo ipsi possederunt. Huic autem composicioni Abbas et Conuentus Sancti Martini consenserunt, ac omni liti, iuri et accioni, que in boc facto habebant vel habere videbantur, cesserunt et renunciarunt tam ipsi quam Albense Capitulum vnanimiter promittentes, se nunquam contra hanc formam composicionis processuros. Si que vero parcium contra id temere veniret, trecentas marcas argenti parti hanc composicionem obseruanti soluere teneretur. Datum in Zolun tercio Idus Iunij.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)