Otto Dei gracia Ecclesie Patauiensis Episcopus vniuersis Christi fidelibus hanc literam inspecturis salutem in Domino. Quia pacis tranquillitas et bonum concordie piis am plectenda sunt affectibus et sinceris; nos, qui pacis et concordie debemus esse modis omuibus sectatores, ad peticionem et instanciam Serenissimi domini O. Regis Bohemie, Ducis Austrie et Styrie, Marchionis Morauie, iurati promittimus bona fide, quod ipsum per nostram Dyocesin excommunicabimus et terram ipsius Austriam ecclesiastico supponemus interdicto, si idem, quod absit, formam concordie inter ipsum et dominum Regem Hungarie ordinatam, inxta quod in instrumentis ipsorum exinde confectis continetur, excesserit et attemptauerit violare. In cuius rei testimonium presentes literas nostro sigillo fecimus conmuniri. Datum Patauie anno Domini millesimo CCLXL., VII. Idus Aprilis.
(Ugyanonnan XXIY. köt. 2-ik r. 175. l. Czech.)