Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris litteras presentes inspecturis salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod fidelis noster Fauus venerabilis Abbas Monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ad nostram accedendo presenciam nobis significauit, quod filia Petri filii Comitis Leuatachij relicta Cozmach filii Gug, 23cum careret solacio liberorum, terras suas Tamasi et Petud nuncupatas monasterio Beati Martini in eleemosynam perpetuam coram Albensi Capitulo contulerit pacifice possidendas Cum autem donaciones possessionum facte sine consensu Regio non possint perenniter stabiliri; ideo a nobis instantissime postulauit, quatenus iam dicte domine factas donaciones nostro dignaremur priuilegio confirmare. Verum quia idem monasterium speciali gaudet priuilegio, et cum nos aliunde pro incremento vtilitatis eiusdem in his et aliis esse fauorabiles debeamus, peticionem dicti Abbatis iustam esse omnino attendentes, premissam possessionum collacionem gratam habentes, ipsam secundum formam litterarum Albensis Capituli, in quorum presencia earundem donacio facta fuerat, ipsi monasterio nostro auctoritate presencium du ximus confirmandam. Quarum quidem litterarum Albensis Capituli tenor tal.s est:
(Következik a székes-fehérvári káptalan 1262-ki okmánya, mint alább 20. sz. a.)
Vt igitur prefatas possessiones dictum Monasterium nostrum possit perpetuo et pacifice possidere, in confirmacionem donacionis premisse presentes litteras in testimonium dari fecimus sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus magistri Farkasij Electi Albensis Ecclesie aule nostre Vice- Cancellarii dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLX. secundo, Regni autem nostri anno vicesimo octauto.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)