Nos Stephanus Dei gracia Rex primogenitus Illustris Regis Hungarie, Dux Transiluanus memorie commendantes significamus vniuersis presencium per tenorem: Quod nos quamdam turrim in castro nostro de Potok ex parte septemtrionali existentem, nondum prefectam, sub nostro nomine constructam Comiti Michaeli fitio Ubul fideli nostro perpetuo duxerimus conferendam. Ita quod eam perficiat ipse, idem perpetuo possideat, et filiis suis imposterum relinquendi liberam habeat facultatem; ita eciam, quod si Domino concedente Regnum fuerit in tranquillo, dictus Michael Comes et filii sui possessores dicte turris in nullo judicio Castellani ipsius castri adstare teneantur; si vero aliquid sinistri euenerit, quod tamen absit, iudicio Castellani ipsius castri adstare teneantur, sicut alii in eodem castro commorantes; et in cisternis partem habeant communiter cum eisdem. Preterea concesaimus, quod cum idem Michael Comes vel sui filii victualia seu alia quecunqne pro utilitate dicte turris et suorum ad ipsum castrum transferre voluerint, nullum tributum nullamque muletam vel tricesimam in aliquibus locis tributorum dare teneantur. Datum in ponte Ruchard feria sexta post festum Sancti Georgii, anno Domini M°CC° sexagesimo secundo.
(Kaprinsy kézirataiból, 4. B. I. köt. 17. l.)