Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium Saluatore. Vt contractus, qui fiunt per consensum Regium, stabiles perseuerent, per litterarum solent testimonia roborari, vt inconcussum quippe permaneat atque firmum, quod Regio fuerit patrocinio communitum. Ad vniuersorum ergo tam presencium quam futurorum Christi fidelium noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nos consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis Comitis Andree fidelis villici nostri de Byzterchebana, que nobis in conseruacione et ampliacione ville nostre predicte cum omni feruore fidelilatis impendit, maxime in augmentacionem argenti fodinarum nostrarum de supra dicta villa, in quibus lucrum nostre Regie Majestatis non modicum augmentatur; acceptabiles exhibuerit famulatus, coram nostre Majestatis oculis meruit multipliciter complacere, quandam syluam et terram iuter prenomiuatam villam nostram Byzterchebana et Lyptche existentem cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis sub metis et terminis infrascriptis et a jurisdiccione et potestate Comitum de Zolum pro tempore constitutorum exceptam, eidem Comiti Andree et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Verum quia de statu et circumstanciis, qualitate et quantitate ejusdem sylue et terre veritas ad plenum nobis non constabat, dilecto et fideli nostro Ditrico Comiti de Zolum filio Comitis Myke dedimus in mandatis, vt qualitatem et quantitatem, circumstancias et statum dicte sylue et terre nobis fideliter intimaret. Qui postmodum cognita veritate nobis suis litteris intimauit, nostre Celsitudini dictam syluam et terram pertinere, et quod eandem statuisset Comiti Andree antedicto presentibus jobagionibus castri nostri, et aliis commetaneis et vicinis, nemine contradicente, juxta mandatum nostrum sibi super eo comissum. Cujus quidem sylue et terre mete hoc ordine defiguntur, prout per eosdem homines comprehense extiterunt atque vise. Prima meta incipit, vbi quidam riulus, qui Celnice nominatur cadit in fluuium Goron, et ibi sunt due mete terree; et ascendit directe per ipsum vsque ad caput ejusdem; et inde ascendit directe vsque ad magnum lapidem, qui est circa montanam, et de illo lapide directe vsque in piscinam que nominatur Gezerna; deinde vadit ad caput fluuii qui Lypche nominatur, et per ipsam aquam descendendo ascendit ad montem, vbi est lapis, qui Turschan nominatur, et de illo monte ad paruum montem pyrosum, et inde peruenit ad duas metas, quarum vna est arbor tulgfa, et alia est meta terrea, et descendit ad quandam vallem, vbi est riuulus, qui magna Ystubna nominatur, vbi sunt due mete terree; deinde descendit per eandem aquam vsque ad magnam viam Lipche, vbi sunt due mete terree, et descendit per eandem viam vsque ad lacum, qui est retro montem Preboy, et per ilium lacum descendit vsque in fluuium Goron, et transeundo ipsum fluuium ascendit versus orientem vsque ad riuulom qui dicitur profundus fluuius, et ascendit vsque ad caput ejusdem fluuii, et de eodem ascendit vsque ad cacumen montis, et descendit per verticem montis ejusdem vsque ad fluuium Mulsche nominatum, et transeundo eundem fluuium ascendit altum montem, qui est versus fluuium Mulscha, et descendit de eodem monte vsque iu fluuium Goron; et ibi est quedam insula, et de eadem insula ascendit vsque ad riuulum Celnice prenominatum, et ibi terminantur. Vt igitur nostre collacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec possit processu temporum per quempiam in irritum retractari, presentes eidem dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Farcasii Zagrabiensis Electi, aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio, Regni autem nostri anno vigesimo octauo.
(Beszterczebánya városnak a kir. fiscus ellen használt permelléklete.)