Urbanus Episcopus etc. dilecto filio uobili viro B(ele) Duci Sclavonie, salutem etc. Pro fidei meritis, qua per Christi rutilare gratiam comprobaris, te libenter speciali favore prosequimur, et que tibi prosperitatem adiciant, liberaliter elargimur; firma credulitate tenentes, quod quanto gratiam grandiorem ab Apostolica Sede perceperis, tanto ei ferventiori studio te oportuno tempore studebis devotum per effectum operis exhibere. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod carissimus in Christo filius noster B(ela) Rex Ungarie Illustris, pater tuus, diligenter attendens, quod de Nitria, de Posonio, de Musum et de Suprunio, castra Regni Ungarie in confinio eius sita, eidem Regno, si ea, quod absit, ad hostes pervenirent ipsius, gravia dispendia imminerent, et quod eadem castra per te utilius possent, quam per alium gubernari, ea tibi Regia liberalitate donavit, prout in patentibus litteris dieti Regis confectis exinde plenius dicitur contineri. Nos itaque tuis et prefati Regis supplicationibus inclinati, donationem huiusmodi sicut provide facta est, ratam et firmam habentes, eam auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. nostre confirmationis etc. Datum apud Urbem Veterum XII. Kal. Januarii, (Pontificatus nostri) anno tertio.
(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 254. l. V. ö. Fejér Cod. Dipl. VII. k. 5. r. 339. l.)