Urbanus Episcopus etc. dilecto filio nobili viro B(ele) duci Sclavonie, salutem etc. Pro fidei meritis, qua per Christi rutilare gratiam comprobaris, te libenter speciali favore prosequimur, et que tibi prosperitatem adiciant, liberaliter elargimur, firma credulitate tenentes, quod quanto gratiam grandiorem ab Apostolica Sede perceperis, tanto ei ferventiori studio et oportuno tempore studebis devotum per effectum operis exhibere. Hinc est, quod nos tuis et carissimi in Christo filii nostri B(ele) Ungarie Regis Illustris, patris tui, supplicationibus inclinati, personam tuam cum Ducatu Sclavonie ac de Olcha, de Bragna; Symigio, Sala et Ferreo Castris, nec non salibus aquaticis ad Ducatum ipsum spectantibus, aliisque inribus et pertinentiis suis, que impresentiarum rationabiliter te obtinere proponis, sub protectione Apostolice Sedis et nostra suscipimus, districtius inhibentes, ne quis te persistentem in devotione sedis eiusdem super Ducatu, Castris et aliis supradictis temere impedire seu mole stare presumat. Nulli ergo etc. nostre protectionis et exhibitionis etc. Datum apud Urbem Veterem XII. Kal. Januarii. Pentificatus nostri anno tertio.
(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 255. l.)